127. Urias pannonhalmi szent-mártoni apát rendelete az apátság birtokviszonyairól,melyet II. Endre király megerősít. 1226.

In Nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. Andreas Deigratia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerieque Rex inperpetuum. Cum ad vltime voluntatis stabilitatem prouida disposicio sitnecessaria et omnis disposicionis confirmacio ad Regie Maiestatis pertineatofficium, presentibus et posteris notum esse volumus: Quod accedens ad nostrampresenciam fidelis noster Uros, Abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonienobis intimauit, quod quedam de bonis Ecclesie per ipsum acquisitis ad mensamfratrum suorum, et ad sustentacionem pauperum, et ad luminaria monasterii tamper diem, quam per noctem consensu et consilio fratrum suorum disposuisset,postulans a nobis, quod nos disposicionem per ipsum factam Regie Serenitatispriuilegio confirmaremus. Nos igitur iustis et honestis peticionobus ipsiusfauorabiliem prebentes assensum, seriem disposicionis sue priuilegii nostrimunimine fecimus confirmari, cuius disposicionis series hec est:

Ego Uros dictus Abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonievicesimum annum gerens in administracione, licet indignus tamen elaborans etdesiderans in edificiis monasterii et officionalium domorum, que combusta etdestructa totaliter erant, reedificandis satis proficiens, similiter et inpluribus negociis et causis requirendis et promouendis cum consilio et auxilioet consensu fratrum meorum plus quam omnes predecessores mei, qui fuissent atempore Sancti Stephani Regis, sicut apparet per priuilegia et predia, que suntacquisita vel empta vel recuperata tempore nostro; scilicet priuilegia, queacquisiui pro libertatibus et immunitatibus et conseruandis rebus Ecclesie,priuilegium Domini Innocencii tercii, et216confirmacionemeiusdem super priuilegio Sancti Regis Stephani, et sentenciam definicionissuper decimis Simigiensibus, et priuilegium Honorii Pape tercii, etconfirmacionem eiusdem super priuilegiis Montis Cassini Sancti Benedicti, inquibus declarantur et confirmantur libertates Ecclesie nostre et priuilegia,que obtinuimus ab Illustrissimo Rege nostro Andrea super confirmacionibus etrenouacionibus priuilegiorum scilicet Sancti Stephani Regis, et Beati Ladizlai,et bone memorie Geyse et Bele Regum super omnibus possessionibus Ecclesienostre, et villis, et prediis, et molendinis, que acquisita vel empta veldonata fuerunt tempore nostro, quorum nomina hec sunt: in Sala, villa Molva, etdue ville clericorum, et villa Stara, et villa nouna, et villa de Odvory, etvilla de Precha, et villa de Sancta Cruce, et villa de Elbeu, et villa deSceleus, et villa de Sochorou, et villa de Catl, et terra de Barsonus, et villade Pethend, et terra de Wynar, et predia de Nema, de Aswantew, cum tribusmolendinis de Chychou, et Gamos, et Hymagos, et ins sylua Selyz. Hec omniaverius sunt empta, quam acquisita vel donata. Preterea super decimisSimighiensis Ecclesie, quas reddere nolebant et contradicebant, et Templarium,et Hospitalarium, et villarum suarum, et Albensium Canonicorum similiter inSimighiensi Comitatu existencium, similiter Latinorum Albensium, et eciamBissenorum, et populorum Vesprimiensis Episcopi. Sed quia super his omnibusacquirendis retraxeram aliquos prouentus, qui debebantur ad mensam fratrummeorum pro piscibus emendis ex consensu eorundem, scilicet, de predio de Knesa,et de piscina Miroth de eodem loco, et de Batha, et de Budrugh, et depiscacionibus de Sala, restituere curaui et superaddere ad mensam dictorum fratrumredditus de Sala de quinque villis, de tributis, de decimis cum omnibusappendiciis suis, similiter et de prediis Fysu et de ecclesia cum omnibusappendiciis suis, vt de cetero nulli successorum meorum fas sit vel audaciaretrahendi de his, que ad mensam fratrum vel sustentationem infirmorum cumconsensu omnium fratrum et fidelium jobagionum, et maxime ex consensu dominimei Illustris Regis Andree ex antiquis et nouis meis temporibus acquisitisstabiliui. Preterea similiter ad luminaria monasterii tam per noctem quam perdiem ad decorem 217DomusDei assignaui prouentus temporales Ecclesiarum scilicet Sancte Marie, et SanctiVillebaldi, et Sancti Martini de Pannonia, et Sancti Martini de Keureishig, etde Tepey, et Sancti Ladizlai de Selyz, et Omuium Sanctorum de Temerd.

Vt autem series huius disposicionis nullis vnquam temporibuspossit in irritum reuocari, sed salua semper et inconcussa nostri nostrorumquesuccessorum temporibus, permaneat, presentem concessimus paginam duplicissigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum anno ab IncarnacioneDomini M°CC°XXVI°, Regni nostri anno vicesimo tercio.

(Eredetitaláltatik a szent-mártoni főapátság levéltárában.)