Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie,Galicie, Lodomerieque Rex in perpetuum omnibus presentes litteras inspecturissalutem in Deo. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam subsequorum uolumusperuenire, quod nos Regie perspicacitatis sedula meditacione perpendentes,Regio congruere honori et conuenire racioni, eos Regiis debere extollipresidiis et premiis decorari donatiuis, quos suis seruiciis et Reipublicecommodis perpendit laudabiliter insudasse. Consideratis itaque meritis acseruiciis uirtusisque complacenciis fidelis nostri cuidam (így?) Thywaldi, uilla uidelicet Meleteprope castrum nostrum Gumur existente orti, quibus idem a puericie suetemporibus in seruiciis fidelibus ac arduis nobis et corone exhibitis clarusenituit; in specie autem cum in subsidium terre Sancte Hierosolymit. annomillesimo CC° septimo supra Xum non dudum elapso uersus Palstinamproficisceremur, quidam urus beticus in aciem mediam irruendo, atque adeo postmultorum stragem et post inflicta quam pluribus letaliter uulnera, iam et nostransfixisset, nisi idem Thywaldus antesignanus mortis sese manibus seu uictimecommittens e medio aciei dextre 218prodeundo, uibrata romphea sua capitifere tam horribilis dissecato uiriliter directa intrepide aggressus, tamatrocem urum in terram letaliter uulneratum deiecisset, subinde deartuatum; quoactu magne tam uictime recompensacionem condignam, si uita comite in Regnumnostrum reuertemur, appromittentes. Sed et ideo quia idem Thywaldus inde aiuuenili etate diuersa fidelitatis opera et in Regno et extra Regnum proutcondicio temporis et qualitas agendorum exigebat ad nostrum vtique et coronecomodum ac incrementum omnem humanam ium et constanciam transcendendoimpendebat, ut illa sufficienter enumerari nequeant. Nos igitur, quibus exofficio Regie dignitatis incumbit metiri merita singulorum, et singulis promeritis respondere cupientes, grata eisdem remuneracione occurrere, inrecompensacionem tantarum probitatum quandam possessionem Ozoran, hactenus jureRegio ad castrum Gumur spectantem et possessam, cum omnibus utilitatibus etpertinenciis ad eandem de jure et ab antiquo spectantibus pertinerequedebentibus, sub suis ueris antiquis metis ac limitibus existentem libereusuandam et tenendam eidem Thywaldo, suis heredibus heredumque successoribuscontulimus, consessimus ac condonauimus, una cum tributo dimidie uille Meleteobueniendo, iure perpetuo possidendam. In cuius collacionis possessionem dictumThywaldum per dilectum nostrum Dionysium Magistrum Tauernicorum nostrorum etComitem Noui Castri auctoritate Regia fecimus introduci. At quoniam digne inmemoria uertitur hominum, ubi fideles in seruiciis exhibitis emeriti condignismeritorum premiis a suis recompensatoribus non priuantur, eo propensius adillorum remuneracionem merito prouocamur, ut eciam posteri fidelium quasiexemplariter ad obsequia contendentes ad parem fidelitatis animentur accionem; eapropter eidem Thywaldo, heredibusque suis cognomen a memorato betico uro perse deuicto, uulgariter Barna idu dictum; preterea omne jusnobilitatisque titulum concedimus ac donamus eadem Regia, qua pollemur,auctoritate; ut et insignia nobilitaria militaria caput videlicet devictibetici uri romphea insectum, imo discisum inclinate planiciei subuiridi abinfra inditum in scuto seu clypeo coloris a parte inferiori albi, dein ad galeamsursum saltantis sereni celi seu lazulini, cui superius insistit corona aureiseu crocei coloris, supra ipsius scuti seu clypei magis quadrati galeam uirsemiermis casside coloris subcerulei, et rubea tunica antesignanea prouisus,vna manu uibratam rompheam tenens, conferenda condonandaque duximus in speculumet claritatem probitatis constantisque fidelitas. Ut autem hec nostra donacioet collacio in perpetuum permaneat ad memoriam posterorum in litteris duplicissigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus Magistri StephaniPrepositi Zagrabiensi et tocius Hungarie Cancellarij; anno ab IncarnacioneDomini millesimo CC° uigesimo sexto.
(Ezenokmány másolatát közölte velünk tek. Meletei Barna Mihály úr. Igen kivántukvolna az eredetit látni. Mi egyébiránt a Meletei Barna család származásátilleti, lásd Kaprinai tudósítását annak kézirati gyűjteményében XXXVII. köt.31. sk. 11., a honnan Fejér György nehány adatot közölt, Cod. Dipl. VII. k. 5.r. 219. l.)