Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri... EpiscopoZagrabiensi salutem etc. Cum a nobis petitur etc. Te sane, venerabilis inChristo frater... Episcope, exponente didicimus, quod clare memorie LadisclavusRex Ungarie populum de Dumbroa cum terra et silva Zagrabiensi Ecclesie contulitintuitu pietatis; sed cum eadem silva fuisset per quondam Sudenem Ecclesiepredicte subtracta, bone memorie F(elicianus) Strigoniensis Archiepiscopuscausa sibi super hoc Regia auctoritate commissa, eidem Ecclesie perdiffinitivam sententiam silvam restituit memoratam. Super qua processu temporisAdilbreth frater Kaladini Comitis Sumigiensis Comes, et quidam alii moveruntcontra predictam Ecclesiam coram prefato Archiepiscopo questionem, qui cognitiscause meritis diffinitivam pro predicta Ecclesia sententiam promulgavit. Nosergo tuis iustis precibus inclinati predicta, sicut eadem Ecclesia iustepossidet et quiete, ac dictas sententias, sicut sunt iuste, nec legitimaprovocatione suspense, ac in privilegio confecto exinde continetur, auctoritateApostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Ad maioremautem cautelam tenorem ipsius privilegii de verbo ad verbum presentibus duximusinserendum. Qui est talis:
In nomine Patris stb
(Az okmányolvasható Fejérnél, Cod. Dipl. I. köt. 484. I., hol mindazáltal a hibásankitett 1123. évszám 1134-re igazítandó.)
Nulli ergo etc. nostre confirmationis infringere etc. Si quisautem etc. Datum Anagnie XV. kal. Augusti, (Pontificatus nostri) anno primo.
(IX.Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. 85. l.)