Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio... AbbatiSancti Martini de Pannonia salutem et Apostolicam benedictionem. In nostraproposuisti nuper presentia constitus, quod preter sollicitudinem, quamimpendisse te asseris in edificiis Monasterii tui, et officinalium domorumsuarum que combus et destructa fuisse dicebas, circa ipsius Monasterijpossessiones augendas, recuperando que de bonis suis alienata erant ab ipso,conseruanda libertates et immunitates eiusdem, ac utilitates suas aliaspromouendas, diligens studium impendisti. Acquisisse namque te dicis ipsaMonasterio plures villas; Moluam uidelicet, et duas que clericorum dicuntur, etSataram, ac eam que Noua dicitur, et de Odwori, de Precha, de Sancta Cruce, deElbeu, de Sceuleus, de Sochrou, de Catl, de Petend cum terris, de Barsunus, etde Winar, nec non predia de Nema, de Assuanteu, cum molendinis de Sichou etGamas, et Higmogos, et in silua Seliz. Recuperasti etiam, sicut te referenteaccepimus, decimas quasdam a Simigiensi Ecclesia, Templariis, et Hospitalariis,ac villis suis, et Albensibus Canonicis in Simigiensi Comitatu existentibus,atque Latinis Albensibus, populis Vesprimiensis Episcopi, et etiam a Bissenis.Et quia in acquirendis et recuperandis predictis aliquamdiu conuerterasredditus predii de Kanesa, de piscina Miraceh, de Batha, de Budug, depiscatoribus de Sala ad mensum fratrum tuorum spectantes, ipsos menserestituisti eidem, et eis redditus de Sala, de quinque uillis, de tributis, dedecimis, de prediis suis, et de ecclesia cum omnibus suis appendiciisadiunxisti prouentibus Ecclesiarum Sancte Marie, Sancti Wilibaldi, SanctiMartini de Pannonie, et Sancti Martini de Keurishig, de Tepey, et SanctiLadislai de Seliz ac Omnium Sanctorum de Temerd, luminaribus tui Monasteriideputatis. Nos ergo tuis supplicationibus inclinati, predictas 248villas,terras, predia, molendina, et decimas eidem Monasterio, sicut ea iuste possidetet quiete, nec non quod a te prouide ac canonice factum est circa redditus etprouentus mense predicte, ac luminaribus assignatos auctoritate Apostolicaconfirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omninohominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausutemerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationemOmnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noueritincursurum. Datum Anagnie XVI. kal. Octobris, Pontificatus nostri anno primo.
(Eredetie aszent-mártoni főapátság levéltárában.)