Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio EgidioSubdiacono et Capellano nostro salutem et Apostolicam benedictionem. Exinsinuatione dilectorum filiorum... Abbatis et Conventus Sancti Martini dePannonia nobis innotuit, quod causas inter ipsos ex parte una et CapitulumVesprimiense ex altera super quibusdam decimis et Ecclesia Sancti Saluatoris devilla Tord agitari noscuntur... Abbati de Buccon et coniudicibus suis sub certaforma de assensu partium committentes, eis mandauimus inter alia, ut isCapitulum ipsum infra duos menses post susceptionem litterarum nostrarumexceptiones quasdam apud Sedem Apostolicam propositas non probaret, extunc incausis procederent supradictis, et ipsas, si de partium uoluntate procederet,fine debito terminarent; alioquin usque ad proximo uenturum festum Pentecostescausas easdem ad nos remitterent sufficienter instructas, iniungentes partibus,ut coram nobis predicto termino comparerent. Mandato quoque nostro adiecimus,quod graue feremus, si dicti iudices negligentes existerent uel remissi, acuerendum erat eisdem, ne si per negligentiam eorum quicquam difficultatisemergeret, ipsis contingeret imputari, et alias non transiret etiam impunitum.Cumque citate partes comparuerint termino assignato, pars adversa, quod tertiuspredictorum iudicum absens erat et se per litteras excusabat, usque ad proximopreteritas octauas Natiuitatis Dominice sibi petiit terminum prorogari. Etlicet ipsi e contra proponerent, quod cum a susceptione litterarum duos mensesad probandas exceptiones haberent, si huiusmodi tempus efflueret, non admitteread probandum hoc partem contrariam, sed procedere super principali iudices ipsidebeant; nichilominus tamen illis contradicentibus et inuitis postulatumterminum parti alteri concesserint, in quo cum apertis actis sub auditorissigillo transmissis pars aduersa proponeret, se adhuc 254habereduorum mensium spatium ad probandum exceptiones easdem, quia iudicesinterloquendo dixerunt, quod ab illo die usque ad duos menses futuros probareillas poterat, et noluerunt humiliter requisiti interlocutoriam huiusmodi, cumtempus ad hoc indultum effluxerit, reuocare, iidem nostram audientiamappellarunt. Ideoque discretioni tue per Apostolica scripta mandamus, quatenussi est ita, reuocato in statum debitum, quicquid post appellationem huiusmoditemere inueneris attemptatum, in principali iuxta prioris mandati nostritenorem preuia ratione procedas, sic sollicite, sic prudenter, quod inde debeasa nobis merito commendari. Ceterum cum supradicti iudices non solum exnegligentia, sed etiam ex malitia mandatum Apostolicum minus diligenter executidicantur, penam eorum pro tanta culpa debitam prouidentie nostre duximusreseruandam. Datum Reate III. kal. Maji Pontificatus nostri anno secundo.
(Eredetie aszent-mártoni főapátság levéltárában.)