151. Kálmán galicziai király és szlavoniai herczeg Lőrincz, Ompud fia vétkeinekbüntetése iránt intézkedvén, egyszersmind Lipow nevü birtokot Demeter mesternekadja el. 1228 körül.

Colomanus Dei gracia Rex Ruthenorum et Dux tocius Slavonieomnibus, ad quos presens scriptum pervenerit salutem in eo qui dat salutemRegibus. Cum ea que geruntur in tempore testimonio litterarum roborentur; advniuersorum igitur pervenire volumus noticiam, quod cum Laurencium filium OmpudComitem in Gerha primo statuissemus, non ut probus in eo aliquid lucri fecit,se tanquam malus mala intulit, de quo Comitatum hunc denuo abstulimus, penam,ut meruit inferentes. Quem postmodum obtentu precum fratrum eiusdem, Dionysiiscilicet tunc temporis Palatini, et Michaelis magistri in graciam nostramrecepimus et Comitatum maris sibi de Podogola contulimus. Qui non obliviscensnequiciarum viginti quatuor villas ad idem castrum pertinentes personalitercombussit, ac duas ecclesias, putans pecuniam in ea (igy) invenire, destruxit. Verum cumhonor noster iudicium amplectitur, licet de eo nobis satisfacere potuissemus;verum tamen ipsum coram patre nostro Rege Andrea ac omnium jobagionum suorumindicio discutiendum statuimus. Quem pater noster et omnes Barones fere Regniin hoc facto ipsius reum cum omni possessione sua iudicarunt condemnandum; cuinos multorum precum instancia maxime patris nostri pepercimus, et depossessione sua solummodo predium quodam Lipow nomine, cum idem Laurencius, etpater noster, et aliiinstanter rogassent, accepimus. Quod predium fideli nostro Demetrio magistro,cum aggravacione patris eiusdem alienatum esse percepimus, pro mille marcistotaliter in proximo persolutis vendidimus. Ideo eam (igy) a nobis tam care emit, quialibertate et institucione eadem, qua tun predia nostra tenebantur, sibivendidimus; que tunc nobis de prediis nostris est a patre nostro constituta,quod nulla collecta vel aliqua exaccione, quam in Regno suo quandocunque velubicunque constituet, predia ad nos pertinencia teneantur. Ut autem hec talisaccio vel composicio in irrito non possit revocari, presens scriptum sigillinostri munimine roboratum concessimus.

(Czechkézirataiból.)