Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio MagistroEgidio Subdiacono et Capellano nostro, salutem et Apostolicam benedictionem. Exparte dilectorum filiorum... Abbatis et Conuentus Sancti Martini de Pannonia fuitpropositum coram nobis, quod cum... Prepositus Sancti Thome Strigoniensis ipsossupra quadam summa pecunie coram... Priore de Pel auctoritate Apostolicaconueniret, ipsi habentes Priorem eundem suspectum ex eo, quia cum ipso similemcausam facti et iuris habebant, dari sibi arbitros, coram quibus suspitionemprobarent huiusmodi petierunt. Quos cum dictus Prior eis concedere denegaret,nostram audientiam appellarunt. Ideoque discretioni tue per Apostolica scriptamandamus, quatinus si est ita, reuocato ad statum debitum quicquid postappellationem huiusmodi temere inueneris attemptatum, in causa ipsa iuxtaprioris Apostolici mandati tenorem appellatione remota preuia ratione procedas.Alioquin partes ad iandicti (igy)Prioris remittas examen, appellantes in expensis legitimis condempnando. Testesautem qui fuerint nominati, si se gratia, odio uel timore subtraxerint, percensuram ecclesiasticam appellatione cessante compellas ueritati testimoniumperhibere. Datum Laterani Id. Martij. Pontificatus nostri anno tercio.
(Eredetie aszent-mártoni főapátság levéltárában.)