Gregorius Episcopus etc. dilecto Egidio Subdiacono etCapellano nostro salutem etc. Dilectus filius P. Subdiaconus noster porrectonobis petitorio declavarit, quod cum auctoritate nostra Preposituram Geuriensemtunc vacantem contulisses eidem, et ipsum et eius possessionem fecissesinduci,... Geuriensis Episcopus dictam Preposituram Prima cuidam, et postmodumrenunciante illo, nepoti suo excommunicato de facto, cum de iure non posset,excommunicatus conferre presumpsit, qui super hoc et alias recepto a teauctoritate litterarum nostrarum citationis edicto, per laicalem impressionemab co promissionem extorsit, quod hujusmodi causam prosequi de cetero nondebetur. Cumque... Abbati de Becon et suis collegis sub certa forma direximusscripta nostra, iidem, quia de priori rescripto et processu per illud habitomentionem non fecerant, et Episcopus ipse ad malitiosa diffugia se convertit,ulterius in negotio procedere obmiserunt: sicque memoratus Subdiaconus esthactenus gratie nostre frustratus effectu, propter hoc exaustus expensis etlaboribus fatigatus; quare humiliter supplicavit, ut cum dicto Episcopomalitiose contra ipsum agente, cogatur propter expensarum defectum negotiumdeserere imperfectum, quod de mera gratia incepimus, illud erga cum misericorditerprofici mandaremus. Nos autem volentes eum fructum consequi de gratia nostrasperatum, ad te, qui totius facti potes habere noticiam pleniorem, duximusnegotium remittendum, discretioni tue per Apostolica scripta precipiendomandantes, quatenus ante omnia in statum pristinum provide revocans, quiequidpost collationem a te factam de Prepositura predicta inveneris in ipsiusSubdiaconi preiudicium attemptatum, promissione non obstante predicta, sublatoquoque cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, eum quieta faciaseiusdem Prepositure cum fructibus medio tempore perceptis 277possessionegaudere, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita,compescendo. Datum Laterani II. Idus Maii. Pontificatus nostri anno quarto.
(IX.Gergely pápa Regestáiból id. m. I. köt. 92. l.)