Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiisMagistro et fratribus Militie Templi Jerosolimitani salutem et Apostolicambenedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigorequitatis quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri addebitum perducatur effectum. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustispostulationibus gratum impertientes assensum, insulas quadam, terras,possessiones, homines et nemora, et res alias a nobili viro Jula Bano, nec nonet partem terre de Necha a nobili muliere Helena uxore ipsius J. Domni vestrepia liberalitate concessas, sicut eas iuste et pacifice possidetis, et inlitteris exinde confectis plenius dicitur contineri, vobis et per vos Domuivestre auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrociniocommunimus. Nulli ergo etc. Datum Laterani X. kal. Januarij, Pontificatusnostri anno quarto.
(Pray,Diplomatarium Sacrum Hung., I. köt. 13. sz., kézirat a pesti egyetemkönyvtárában.)