Andreas Dei gracia Rex Hungarie vniuersis quibus presenspagina patuerit salutem et omne bonum. Cum ea, que Regia confert uel confirmatauctoritas legum imperatrix, salua semper et inconcussa permanere debeant;presentibus ac posteris notum esse uolumus, quod nos ob remedium anime nostreterram quandam nomine Billa de Zulgageur exceptam, cum molendinis et fenetissuper eandem sitis, cum eisdem terminis et metis, et cum castrensibus eandemterram inhabitantibus, Monasterio Sancti Martini de Monte Pannonie, pro dote indedicacione eiusdem Monasterij compromissa, iure perpetuo contulimus possidenda(így); incuius terre possessionem per dilectum et fideem clericum nostrum magistrumPlaudum auctoritate nostra introducti facientes. Et ut hec nostra donacio nostrisnostrorumque successorum temporibus perpetue stabilitatis robur optineat,presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas.Datum anno Dominice Incarnacionis millesimo CC°XXX°I°., Regni uero nostri annovicesimo octauo.
(Eredetie asz. mártoni főapátság levéltárában.)