168. II. Endre király előtt a győri káptalan és M. mester közti pernek elintézése. 1231.

Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie ad noticiam universorumvolumus pervenire presencium et futurorum. Universum Capitulum JauriensisEcclesie cum Magistro M. filio Thome Comitis in nostra presencia sunt rixatipro terra, que dicitur Zoa, et pro piscatura. Secundum vero iuris racionemconsciencia Magistrorum nostrorum inter ipsos, quod wlgo dicitur boij,adjudicavimus. In die autem assignato, dum ad preliandum essent preparati,consensu nobilium ad pacem sunt perducti tali racione. Ut dictam terram, undeM. Magister suam esse assereret, in vera fide inde fratres ei committerent; sedpeticione plurimorum nobilium dictus M. in piscatura fratribus quartam partemconcederet; et a nobis in pace abierunt. In eodem autem anno non multo postJanus Decanus et Weda Custos ejusdem Jauriensis Ecclesie ad nos accesserunt, etlitteras totius Capituli destinaverunt, in quibus hec continebantur; ut cumMagistro M. talem cambicionem exegissent, quod quartam partem piscature, queeis contingebat, magistro M. in pace relinquerent, et sepe dectus M. de terrahereditaria, que Bacha dicitur centrum jugera et - - fratribus commendavit. Hecsunt autem attinencia terre illius, que dicitur Zoa. Egreditur a partemeridiana, que dicitur Muchulafew, et vergit ad sabulum magnum; et in latereejusdem sabuli vergit ad septemtionem; post hec autem venit ad viam, cujussigna hec est † (így);inde autem ad Revencechat, et in eodem dorso dum pervenit ad Curgu, ibi fixaest meta; inde vero egreditur ad orientalem partem, medietas autem dicte aquetenetur Magistro M., hinc vere vergit ad Brangtu, et inde vadit ad Cururtu, etibi fixa est meta; et inde egreditur aqua, que vocatur Striga, et vergit adDanubium, ibi est meta, Striga autem dum appropinquat ad Danubium; inde autemad Peneurtu, et ibi sunt pira magna; inde vero egreditur aqua una, que vocaturGerensa, et vergit ad septemtrionem, 284et ibi Magistro M. fixa est meta; hincvero, usque dum iret in Sapulnuch sepedictus Magister M. petitioni fratrumconcesit terram, quod wlgo dicitur Feledechtew; quia villa Bache indigebatterra ubi pecora eorum pascerentur. Hec autem in presencia nostra suntdefinita, ut de inceptis os calumniatoris claudatur. Que duplicis sigillinostri munimine fecimus consignare. Datum Bude anno Dominice IncarnacionisM°CC°XXX°I°, anno autem Regni nostri vicesimo octavo.

(Czechkézirataiból.)