169. IX. Gergely pápa az esztergami érseknek koronázási jogát megerősíti. 1231.

Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri ... StrigoniensiArchiepiscopo salutem etc. Justis petentium desideriis etc. Jus, quod a bonememorie Alexandro Papa predecessore nostro, et inclite recordationis BelaUngarorum Rege ac Ecclesia Colocensi, videlicet ut Ungarici Reges abArchiepiscopis Strigoniensibus semper debeant coronari, Strigoniensi metropolifuit manifeste recognitum, sicut in eorum autenticis continetur, et felicisrecordationis Clemens et Celestinus predecesores nostri suis litterisconformarunt; jus quoque, quod habes in conferendis ecclesiasticis sacramentisRegibus et Reginis Hungarie ac heredibus eorundem, et iurisdictionemecclesiasticam, quam in prepositos et officials Regie domus habes, quam idempredecessor noster Celestinus Ecclesiam tuam habere decrevit; jurisdictionemetiam, quam obtines in Abbatiis et Preposituris Regalibus EcclesieStrigoniensis per Ungariam ubicumque subiectis; decimas insuper, primitias etincensum, que de Camera Regis Ecclesie memorate debentur, sicut omnia deratione vel consvetudine ad Ecclesiam tuam pertinere noscuntur, tibi etsuccessoribus tuis ad exemplar felicis recordationis Innocentii Papepredecessoris nostri auctoritate Apostolica confirmamus, et presentis scriptipatrocinio 285communinus.Nulli ergo etc. nostre confirmationis infringere etc. Siquis autem etc. DatumLaterani II. kal. Martii, Pontificatus nostri anno quarto.

(IX.Gergely pápa Registráiból, Theiner id. m. 93. l.)