Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Abbatiet Conuentui Sancti Benedicti de Grana Ordinis Sancti Benedicti StrigoniensisDiocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Suscepti cura regiminis, quefacit nos et reddit omnibus debitores, nos ammonet locis religiosis diligentiamimpendere specialem, ne aut Ordo ibidem constitutus aliqua possit ocassionedestitui, seu grauaminibus vel molestiis aliquorum secundum propositumimpediri. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris supplicationibus inclinatipresentium vobis authoritate concedimus, ut cum credamus indignum a laudeDiuina sinc uestra culpa cessare, cum generale interdictum terre fuerit, vobissit licitum, clausis januis, excommunicatis et interdictis exclusis, nonpulsatis campanis, suppressa voce celebrare Divina, dummodo nullam causaminterdicto dederitis, vel hoc ipsum vobis non fuerit specialiter interdictum.Nulli ergo omnio hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere velei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit,indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostocorum eius senoverit incursurum. Datum anagnie XI. kal. Septembris. Pontificatus nostri annosexto.
(Hevenesikézirati gyűjteményében XLIV. köt. 397. l. és Kaprinai gyűjteményében IV. köt.353. l. V. ö. Fejért, Cod. Dipl. III. k. 2. r. 339. l.; hol azonban hibás azévszám.)