Andreas Dei gracia Rex Hungarie omnibus Christi fidelibuspresentes literas inspecturis salutem et omnium bonorum incrementum. Licetiustas peticiones Regia mansvetudo admittere debeat; ad ea tamen promovenda clemencioribusoculis et ardenciori cordis desiderio debet intendere; in quibus specialiterEcclesie Dei et personis Divino officio mancipatis misericorditer subvenitur.Ad universorum igitur Sancte Matris Ecclesie filiorum noticiam tam presencium,quam posterorum harum insinuacione volumus pervenire, quod dominus Vryas virreligiosus, Abbas Ecclesie Sancti Martini de Monte Pannonie, et ejusdemEcclesie fratres, viri utique providi et discreti ac bone conversacionis, adnos accedentes, humiliter nobis suplicarunt, ut terram agasonum nostrorum sitamiuxta fluvium Sar modicam, vix ad sexaginta iugera sufficientem, cum terraEcclesie Sancti Martini communem, Ecclesie prefate, cuius patronatus nullomedio ad nos pertinere dinosscitur, miserocorditer conferremus in perpetuumpossidendam. Quorum peticionibus iustis et honestis, Deum pre oculis habentes,cupiendo opus caritatis et misericordie in presenti seminare, ut tempore messismetere possimus fructum graciosum in futuro; Regia benignitate misericorditerinducti et admoniti acquieuimus, et terram prememoratam, licet modica sit, cumaqua et feneto et una mansione nomine Petro, cohabitatore terre ejusdem,ne occasione donacionis nostre aliquisBaronum nostrorum se interponendo populis 306Ecclesie ibidem commorantibusmolestiam inferat et gravamen, et Ecclesia nostra exinde dampnum pateretur nonmodicum, sepedicte Ecclesie pro remedio anime nostre perpetuo possidendamcontulimus. In cuius terra possessionem per dilectum et fidelem nostrum iudicemcurie nostre Demetrium, et comitem Bachiensem auctoritate nostra fecimusintroduci. Vt autem hec nostra donacio perpetue stabilitatis robur optineat,nec unquam nostris aut nostrorum temporibus successorum queat in irritumreuocari, in testimonium amplioris fidei litteras nostras concessimus duplicissigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie millesimo ducentesimoXXX.III., Regni nostri anno XXVI.
(Az eredetiután. Czech).