Universis pateat hec lecturis, quod nos Rex Bela super factocompositionis servande inter venerabilem dominum Jacobum Prenestinum Electum,Apostolice Sedis Legatum, et dominum Andream Illustrissimum Regem, patremnostrum quondam facte, et nuper solempni sacramento et aurea bulla firmate,iuravimus in hunc modum: Nos Bela Dei gratia Rex, primogenitus domini AndreeIllustris Regis Ungarie, vobis patri Bartholomeo Vesprimiensi Episcopo et MagistroCognoscenti Strigoniensi Canonico, nuncio et capellano venerabilis dictiLegati, recipientibus nomine et mandato eiusdem, et vice ac nomine RomaneEcclesie et omnium Ecclesiarum de Ungaria, de consilio Curie nostre sponteabsque ulla conditione; tactis sacrosanctis evangeliis, promittimus et iuramus,quod in omnibus et per omnia tenebimus et observabimus bona fide, sine fraude,nunc et imperpetuum omnia et singula 307capitula scripta in compositioneprefata, in hiis videlicet, que nos tangunt vel tangent, et faciemus a nostrissubditis inviolabiliter observari. In hiis vero, que tangunt vel tangentprefatum patrem nostrum, dabimus operam studiose, rogando et consulendo bonafide, sine ulla dolositate, ut omnia et singula capitula dicte compositionis ipseimpleat penitus et observet. Cumque, Deo propicio, erimus in solio debitesuccessionis Regie Maiestatis, quecumque nos tangent de predicta compositione,vel de contingentibus, ea in omnibus et per omnia impledimus, et observabimuscuncta penitus bona fide, et faciemus a cunctis nostris subditis ea quelibet inomnibus observari fideliter, nec super predictis vel aliquo predictorum fraudemseu machinationem aliqua committemus, vel per aliquem vel ab aliquo faciemus,vel patiemur ullo modo committi: quin omnia et singula per nos et nostrosmaneant illibata, et incorrupta omni tempore observentur. Preterea jobagionesnostros, qui tunc aderant, iurare fecimus, sicut in factis inde litteriscontinetur. Ista et omnia supradicta iussimus nostri pendentis sigilli munimineroborari. Actum aput Silvam Bereyg, Pous Magistro Tawarnicorum nostrorum,Dionisio Voiawoda, Matthia Preposito aule nostre Cancellario, Luca Bano deScevrin, et multis aliis Regni nobilibus presentibus, sub anno Domini millesimoducentesimo (trigesimo) tertio, Indictione sexta, die decimo exeunte Augusto.
(Theiner,Monumenta historica Hungariae Sacrae I. köt. 123. l. V. ö. II. Endre királyesküjét Fejérnél, Cod. Dipl. III. k. 2. r. 319. és 326. ll.)