Gregorius Episcopus etc. karissimo in Christo filio nostroIllustri Regi Colomanno salutem etc. Si tue Serenitatis obsequiis desudantesper devotionis promptitudinem et fidei puritatem apud te, ut credimus, filikarisime, consecuntur quod ipsos et dilectionis dono reficis, et fovesbeneficio largitatis, quid divinis intentos beneplacitis exequendis apudcelorum Regem extimas adepturos? Porro non aliud, quam inexplicabilisclaritatem luminis et vitam ineffabilem, quam sola novit superne preminentiaTrinitatis. Igitur, fili bennedictionis et gratie, sollerti meditationeconsiderans, quod tibi conditor omnium in bonis visibilibus specialecontulerit, et quid in retributioni iustorum sit honoris et glorie largiturus, sistudeas vigili mente pervicere, per que possis in sui conspectu culminiscomplacere, ad convertendum in robore tue fortitudinis infectos macula hereticepravitatis, te versus partes Sclavonie ita magnanimiter et potenter accingas,quod alii huiusmodi sanctitatis opus animo prompto suscipiant, et sedentes inperfidie tenebris ad lucem catholice properare fidei non postponant. Sicquefiat, quod dum virtutis tue studio, favente Deo, numerus Dei filiorumaugebitur, ita honor tue celsitudinis amplietur, quod et favorem ApostoliceSedis obtineas, et tandem in Beatorum collegio consquiescas. Datum Perusii II.Idus Octobris. (Pontificatus nostri) anno octavo.
(IX.Gergely pápa Registáiból Theiner id. m. I. köt. 128. l.)