In nomine Domini Amen. Uniuersis Christi fidelibus tampresentibus quam futuris Vryas Dei gracia Abbas Sancti Martini de MontePannonie, et Bug et Baya, Judices perpetuitatum a domino Andrea Rege constitutisalutem in uero salutari. Vniuersitati uestre significamus, quod cum nosessemus iudices perpetuitatum a domino Andrea Rege constituti, Symon ComesJauriensis, Jacobus Curialis Comes eiusdem, et Egidius, jobagiones castriJaurinensis, citaueri(n)t coram nobis Abbatem de Bel super quadam parte terreuille Sceez, asserentes eandem partem terre a meridie falsis meti possidere.Nos autem iussu Regio uolentes causam terminare, indiximus domino Abbati de Beltestes producere, et priuilegium Ecclesie sue ostendere; produxit autem testescopiosos, uiros nobiles et ydoneos. Nos uero testibus diligenter examinatisordine iuris, ut decet, nichil aliud audiuimus, quam id, quod predictam partemterre a meridie iustis metis Ecclesia de Bel sine alicuius contradictionepossedisset. Inspeximus autem et priuilegium diligenter, et tenor priuilegijautentici et ueri easdem metas scribendogirabat; quas et testibus ydoneis ueras esse comprobaueramus. Ad maiorem etiamcautelam ego V(rias) Abbas Sancti Martini ex consensu et consilio Comitis Buget Baya, Comitis Arquibaya(?), cum uiris honestis et nobilibus iuimus aduidendas metas terre prememorate, et giratis circumquaque metis secundumtenorem priuilegij Sancti Ladizlay, uidimus metas multas antiquas, et magnas,ueras, et sine aliqua fraude. Mete uero eiusdem terre Cuyar secundumpriuilegium sic incipiunt: terminatur ab occidente ad caput uoraginis, quoddicitur Churhufeu, et ibi sunt IIII cumuli; inde in ascensu montis III; inde inlatere montis III; inde ad caput arbustarum Bolugd IIII cumuli; hinc ad agrumLusua IIII cumuli; inde uersus occidentem in ascensu montis IIII cumuli; indead caput quercus IIII cumuli; inde 332uenitur ad meridiem et iuxta uiampublicam IIII c(umuli) inde iterum ad meridiem itur per uiam ad caput Hasag, etibi IIII cumuli; inde uadit per uiam ad meridiem, et sunt IIII cumuli; inde adFeusceuleu, et ibi sunt IIII cumuli; inde ascendit ad monticulum et ibi IIIIcumuli; item primum eundo in eodem monte IIII cumuli; item in eodem monte IIIIcumuli; item ad agrum Poth, hoc est in summitate montis sunt multi et magnicumuli; inde in descensu montis eius IIII cumuli; inde uadit per agros indescensu adhuc eiusdem montis IIII cumuli; inde cadit ad paludes, et ibi suntcumuli magni; inde uadit per paludes, et ibi sunt IIII cumuli; inde ad caputpaludis, et ibi sunt cumuli magni ex utraque parte; postea uadit ad occidentem,et ibi sunt cumuli magni; item ad occidentem per agros et in agris sunt IIIIcumuli antiqui et magni; inde uadit per agros ad uiam publicam, et per uiampublicam ad Fyzeg, et ibi sunt cumuli magni et antiqui ex utraque parte aque;inde uadit iterum ad occidentem, et ibi sunt quinque cumuli; inde ultro percampos et agros cadit ad uias publicas, et per vias uadit ad Aruch; inde perAruch et per uiam publicam uadit ad septemtrionem, super eundem autem Aruchplicam auadit ad septemtrionem, super eundem autem Aruch plurimi sunt cumuli inlongitudine maximi et antiqui, a quibus itur ad rus Bissenorum, quod uulgodicitur Beseneuthorlou; inde per plurimas metas in diuersis locis positasantiquas et magnas cadit in presignatum locum - - ad caput voraginis. Vt autemtalis uentilatio inter Abbatem de Bel ex una parte, et Simonem ComitemJauriensem, Jacobum et Egidium et ceteros jobagiones eiusdem castri ex alteracoram nobis iusto fine terminata, ne processu temporum queat in irritumdeuenire, litteras presentes contulimus Abbati de Bel, ne de cetero ComesJauriensis, et jobagiones castri eiusdem pro predicta parte Sceez possinttrahere in causam, que coram nobis ordine iudiciario terminata est ordinesuprascipto, et sigillo domini Vric Abbatis Sancti Martini de Monte Pannonie,et nostris communita. Anno Dominice Incarnacionis millesemo CC°XXX°IIII°. Datumper manus Pangracii Sacerdotis monachi Sancti Martini de Monte Pannonie.
(Eredetie aszent-mártoni főapátság levéltárában.)