Gregorius Episcopus etc. carissimo in Christo filio A(ndree)Illustri Regi Ungarie salutem etc. Indignum et inconveniens videretur, si teoporteret ad terre sancte subsidium aliis erogare, unde ipsus terre necessitatiemisso voto teneris magnifice subvenire. Cum itaque, sicut tua nobisExcellentia intimavit, zelo fidei et devotionis accensus de novo signum crucisacceperis ad obsequium crucifixi, ut ei quamvis non ex condigno retribuas proinnumeris beneficiis, que contulit ipse tibi: nos Serenitatis tue supplicationibusinclinati auctoritate tibi: presentium indulgemus, ut te prosequentepersonaliter votum nuper emissum, et ad mandatum Sedis Apostolice transeunte,ad redemptionem prioris nullatenus tenearis. Nulli ergo etc. Si quis autem etc.Datum Perusii II. kal. Septembris. (Pontificatus nostri) anno nono.
(IX.Gergely pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 135. l.)