Gregorius Episcopus etc. venerabilibus fratribus..............Archiepiscopis et.............Eposcopis per Regnum Ungarie constitutis salutem etc. Cum sicut intelleximus, nonnulli, qui crucis assumpto signaculo se in terre sancte devoverunt subsidium proficisci, non expectato generali passagio a Romana Ecclesia statuendo, ad dictam terram se transferre presumant; presentium vobis auctoritate districte precipiendo mandamus, quatenus omnibus crucesignatis quilibet vestrum in sua Diocesi, ne ante prefatum passagium iter eundi in predictam terram arripere aliquatenus audeant, auctoritate nostra districtius interdicere, omni occasione postposita, studeatis. Eos vero, qui nostris mandatis presumpserint contraire, denuntietis omnibus crucesignatorum indulgentiis penitus carituros; mandatum nostrum taliter impleturi, quod per negligentiam vestram predicte terre non valeat impediri succursus et nos exinde sollicitudinem vestram debeamus merito commendare. Datum Asisii IIII. kal. Octobris. Anno IX.
(IX. Gergely pápa Regestaiból, Theiner Ágoston: Vetera Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia, I. köt. Róma 1859. 138. l.)