Gregorius etc. venerabili fratri Episcopo Cumanorum etc. Coram venerabili fratre nostro Episcopo Prenestinensi, dum in partibus Ungarie legationis officio fungeretur, venerabili fratre nostro....... Ultrasilvano Episcopo contra.....decanum et sacerdotes de terra Burze deponente super obedientia et reverentia questionem, ad quas sibi prestandas eos condemnari petabat possessorium intendando ac lite super hiis coram eo legitime contestata et receptis testibus hinc inde productis, idem Legatus antequam imponerat finem negotio ad Sedem Apostolicam est reversus. Procuratoribus igitur partium propter hoc in nostra presentia constitutis eundem Prenestinensem dedimus auditorem. Qui partium rationibus intellectis et auditis quecunque voluere proponere coram ipso, predictos sacerdotes eidem Episcopo ad petita per diffinitivam sententiam condemnavit, prefatum decanum, quia nichil probatum extitit contra eum ab impetitione ipsius Episcopi absolvendo. Tandem vero I. Archidiacono de Tilecde procuratore dicti Episcopi super executione prefate sententie litteras Apostolicas impetrante, dilectus filius Richwinus Ecclesie Romane Syndicus in audientia publica contradixit, quibus dilectum filium nostrum O. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diaconum Cardinalem auditorem duximus concedendum: coram quo, jam dicto Archidiacono petente, executioni mandari sententiam supradictam, et eodem Syndico respondente, executionem hujusmodi fieri non debere, cum id in Romane Ecclesie prejudicium redundaret, que in premissorum vel quasi possessione consistit, prout se obtulit probaturum; que omnia idem Cardinalis nobis fideliter retulit et prudenter. Quia super hoc apud Sedem Apostolicam non poterat fieri certitudo, fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus prtibus convocatis et receptis parobationibus, quas 28coram te producere partes voluerint, tam super principali, quam super reprobatione testium, si quos alterutra partium legitime duxerit reprobandos, et auditis hinc inde propositis, causam sufficienter instructam ad Apostolicum remittas examen, prefigens eisdem partibus terminum peremtorium, festum videlicet Beati Michaelis proxime venturum, quo per se vel procuratores ydoneos cum munimentis et rationibus suis compereant coram nobis, justam auctore Domino sententiam recepture. Datum Viterbii VI. Idus Novembris (Pontificatus nostri) anno nono.
(Teutsch és Firnhaber, Ukundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, I. köt. 60. l.; és IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id. m. 138. l.)