Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri... Strigoniensi Archiepiscopo salutem etc. Fidem et devotionem, quam ad personam nostram et Sacrosanctam Ecclesiam Romanam matrem tuam habere dinosceris, attendentes, tuis devotis precibus, quantum cum Domino et honestate possumus, duximus benignius annuendum. Inde est, quod nos etati tue paterno compatientes affectu, ne quis in personam tuam sine speciali mandato nostro, preter Legatum a nostro latere destinatum, excommunicationis vel suspensionis sententiam valeat promulgare, auctoritate tibi presentium indulgemus. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Si quis autem etc. Datum Viterbii XII. kal. Decembris. (Pontificatus nostri) anno nono.
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 139. l.)