Gregorius Episcopus etc. carissimo in Christo filio Colomano Illustri Regi Ruthenorum ac Duci Sclavonie, salutem etc. Non diffitemur, quin graviter doleamus, si aliqua nobis saluti tue ac fame contraria referuntur, cum ex hiis que nobis hactenus sunt relata, usque adeo te in timore Divini nominis et ecclesiastice libertatis reverencia radicatum esse credamus, ut in Diuine Maiestatis offensam insurgere aliquatenus non presumas. Sicut enim dilecti filii... Magister et fratres militie Templi in Ungaria et Sclavonia nobis graviter sunt conquesti, cum ipsi super quibusdam villis, domibus, possessionibus, terris et rebus aliis, quibus a te, ut asserunt, fuerant spoliati, primo ad te monitorias, et postmodum ad venerabilem fratrem nostrum... Colocensem Archiepiscopum eiusque collegas executorias a nobis litteras impetrassent: demum inter partes compositio amicabilis intervenit, que licet a Sede Apostolica fuerit confirmata, eam tamen, quod vix credere possumus, servare non curat Regia Celsitudo, contra verbum Regie veritatis, quod nec decet nec expedit utpote fame contrarium et saluti indebite veniendo. Quocirca Serenitatem tuam rogandam duximus et monendam, quatenus compositionem ipsam studeas firmiter observare, ita quod Regalem Excellentiam commendare merito debeamus: alioquin quantumcunque tibi deferre velimus, quia tamen illis in suo iure deesse non possimus, qui sumus omnibus in iustitia debitores, dilectis filiis... Waradiensi et... de Cicador Cisterciensis Ordinis Abbatibus Quinqueecclesiensis Diocesis, 40et... Preposito Quinqueecclesiensi nostris damus litteris in mandatis, ut eam, sicut sine pravitate facta est, et ab utraque parte sponte recepta, faciant per censuram ecclesiasticam appellatione remota firmiter observari; non obstante indulgentia, que tibi dicitur a nobis esse concessa, ut nullus in te sine speciali Apostolice Sedis mandato excommunicationis sententiam audeat promulgare. Datum Viterbii VIII. kal. Februarii (Pontificatus nostri) anno nono.
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 143. l.)