Gregorius Episcopus etc. dilecte filie A. relicte quondam S(tephani) Bani de Bosna salutem etc. Quos in medio nationis perfide constitutos prosequitur Dominus sue clementie largitate, dando illis puritate Catholice fidei prepollere, libenter Apostolice Sedis gratia confouemus; ut illius protecti munimine virtutum operibus possint liberius insudare. Te igitur, que sicut letantes accepimus, inter principes Bosniensis Diocesis infectos macula heretice pravitatis existis quasi lilium inter spinas, prosequendo sollicite per quod valeat augmentum Christiani nominis auctore Domino provenire, sincere caritatis brachiis amplexantes, personam et terram tuam cum bonis omnibus que impresentiarum rationabiliter possides, sub beati Petri etc. usque communimus, districtius inhibentes, ne quis te in fide ac devotione Romane Ecclesie persistentem supradictis terra et bonis presumat temere molestare, iure carissimi in Christo filii nostri... Illustris Regis Ungarie semper salvo. Nulli ergo etc. nostre protectionis et inhibitionis etc. Si quis autem etc. Datum Reate VI. Idus Augusti. Pontificatus nostri anno decimo.
Jegyzet. Ezen pápai bulla IX. Gergelynek ugyanazon napon kelt és Zibiszló boszniai bánhoz intézett egy másik bullájával függ össze, mely olvasható Fejérnél Cod. Dipl. IV. k. 1. r. 36. 1.
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 147. l.)