Bela Dei gracia Rex Hungarie uniuersis presentem paginam inspecturis salutem in uero salutari. Ad uniuersorum tam modernorum qam posterorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum Regni regimine ad nos Diuina gracia per successionem paternam deuoluto perpetuitates et illicitas donaciones reuocaremus, Deum tamen creatorem omnium habentes pre oculis, ob remissionem peccatorum nostrorum Ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie quandam terram agasonum nostrorum sitam iuxta fluuium Sar modicam uix ad sexaginta iugera sufficientem cum aqua et feneto cum terra Ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie communem Ecclesie prefate, cuius patronatus ad nos pertinere nullo medio dinoscitur, secundum quod pie memoria pater noster contulerat misericorditer, reliquimus iure perpetuo possidendam. Preterea ob remissionem peccatorum nostrorum terram in uilla Wycha ad vsum duorum aratorum prope capellam Sancti Jacobi de Heremo ad sustentacionem fratrum in eadem capella commorancium, alijs quam pluribus reuocatis, secundum quod idem pater noster donauerat, eidem Ecclesie Sancti Martini in perpetuum confirmauimus. Vt igitur huius nostre confirmacionis beneficium perpetue stabilitatis robur obtineat, presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum anno gracie M°CC°XXX°VII° quarto kalendas Nouembris, Regni autem nostri anno tercio.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)