Bela Dei gracia Rex Hungarie vniuersis presentem paginam inspecturis salutem in vero salutari. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nos litteras dilecti et fidelis nostri Dyonisii Comitis Palatini recepimus in hac forma:
Dyonisius Dei gracia Palatinus stb.
(Dénes nádor ezen évi ítélete, mely Miklós nádor ítéletét is foglalja magában, következi alább 36. sz. a.)
Nos igitur quod ab eis definitum fuerat legitimum reputantes, presentes litteras duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno gracie M°CC°XXXVII° quarto kalendas Nouembris Regni autem nostri anno tercio.
(Az eredeti után. Czech.)