Gregorius Episcopus etc. dilectis filiis universis fratribus Ordinis Predicatorum in cumanie partibus constitutis salutem etc. Ex eo nobis causa magne iucunditatis et exultationis affertur, quod, sicut nuper a fide dignis accepimus, Cumani, qui hactenus in cecitatis et ignorantie tenebris ambulantes fidem Catholicam impugnabant, nunc per Dei gratiam via veritatis, que Christus est, per vos ipsis exposita, redire volunt ad cultum fidei Christiane. Nos igitur cupientes, ut iidem Cumani ad audiendum verbum Dei, cum per vos in eorum auribus seminatum fuerit, eo libentius currant, quod exinde potiora beneficia se cognoscerint (így) percepisse, dandi indulgentiam viginti vel triginta seu etiam quadraginta dierum, prout expedire videritis, omnibus accendentibus ad predicationes vestras, cum ipsas in terra eorundem Cumanorum ex causa predicta feceritis, cuilibet vestrum concedimus auctoritate presentium facultatem. Datum Perusii IX. kal. Februarii, (Pontificatus nostri) anno decimo.
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 150. l.)