Gregorius Episcopus etc. dilecto filio nobili viro Assano Domino Blachorum et Bulgarorum salutem etc. Nobilitatis tue litteras benigne recepimus, et que continebantur in eis intellexumus diligenter, devotionem tuam in Domino commendantes, ac prosequentes actionibus gratiarum pro eo, quod in humilitatis spiritu te Deo et Ecclesie Romane prona devotione substernens, magnanimitatem tuam nobis placitam sagatis exhibere. Ceterum cum, sicut ex litteris ipsis accepimus, personam honorabilem et circumspectam ad tractandum cum ea de statu Imperii et civitatis Constantonopolitane de latere nostro desideras destinari, ecce venerabilem fratrem nostrum... Episcopum Perusinum, virum utique approbatum, litterarum scientia preditum et morum honestate preclarum, discretum et providum ac nobis et fratribus nostris merito sue probitatis acceptum, ad partes easdem commisso sibi legationis officio providimus destinandum, qui a nobis instructus tam de terre Sancte et predictorum Imperii ac Civitatis Constantinopolitane subsidio, quam de aliis universis te redere certionem, ac tecum de hiis plene deliberare poterit et tractare. In proximo enim auctore Domino eisdem terre ac Imperio tam per crucesignatos, quorum per Dei gratiam est maxima multitudo, quam per alios Christi fideles in forti manu et extento brachio succuretur. Ideoque nobilitatem tuam rogandam duximus attente et monendam, mandantes, quatenus eundem Episcopum, cum ad te venerit, imo nos in ipso verius benigne recipiens et honeste pertractans, que tibi ex parte nostra duxerit exponenda, credere studeas et efficaciter adimplere. Interim autem taliter elabores prestando carissimo in Christo filio nostro I. Constantinopolitano Imperatori Illustri auxilium, consilium et favorem, quo te Catholicum Principem et Apostolice Sedis devotum filium et fidelem operum exhibitione demonstres, ac nos sinceritatis tue zelum possimus 62in Domino merito commendare. Datum Viterbii XII. kal. Junii, (Pontifaicatus nostri) anno XI.
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. M. I. k. 155. l.)