Nos D. Dei gracia Palatinus et Comes de Zonuc vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Vniuersitati uestre tenore presencium facimus esse notum, quod cum inter venerabilem Abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ex parte una et populos ville Zotumar Abbatis Sancti Demetrii de Sirmia super quadam terre quantitate in introitu Kenesna cum Ticia per latitudinem et longitudinem dicte terre, et ultra Ticiam per totum arundinetum, quod protenditur ad longitudinem ipsius terre, et lacu Miroht vulgaliter appellato ex altera, longeva coram nobis questio uerteretur, tandem dominus Rex sub certa forma ad sciendam veritatem Marcello, Petro de Hungossog, Kese Comiti de genere Himca, et Michaeli filio Mog de genere Conad dirrexit scripta sua, et pro pace reformanda, si qua posset fieri inter ipsos, quod inde factum per se, seu per litteras suas domino Regi, et nobis studerent nunciare. Quod mandatum Regium exequi cupientes ad predictam terram de Drusma, de Casar, de Solomun Abbatibus et conterminalibus, et nobilibus illius patrie tam maioribus quam minoribus personaliter accedentes, ut veritas per ipsos plenius illuscesceret, Abbate tamen coram ipsis personaliter comparente, et aduersa parte se contumaciter absentante pacem inter ipsos formare nequierunt, sicut ex testimonio litterarum recepimus eorundem; processu uero temporis partibus in nostra presencia constitutis proposuit Abbas Sancti Martini, terram, et lacum Miroht cum Ticia per latitudinem et longitudinem dicte terre et ultra Ticiam secundum 72usum anticum, et per famam puplicam ad se de iure pertinere, priuilegium Sancti Ladislai in iudicium super principali produxit: nos uero uisis priuilegiis et instrumentis, racionibus, et auditis allegacionibus utriusque partis, et populorum intellectis, quia priuilegium partis aduerse in nullo priuilegio Abbatis Sancti Martini videbatur preiudicium generare, sui iuris affirmabat; sed et quia et accepimus ex confessione postmodum eorundem populorum ad monasterium Sancti Martini pertinere predictum, et ex testimonio conterminalium suorum nobilium, qui nobis sua scripta direxerunt, sub suis sigillis, prestitis nichilominus corporaliter sacramentis; terram ipsam et Ticiam per latitudinem, et longitudinem dicte terre et ultra Ticiam cum toto arundineto et piscina Miroht, cuius mencio fit in priuilegi Sancti Ladislai, monasterio restituimus memorato; ipsum per magistrum Albei Archidiaconum Nitriensem, et Canonicum Strigoniensem, domini Regis pristaldum in possessionem misimus memoratam. Vt autem in posterum hic nostro iudicio non possit uicium falsitatis imponi, ad maioris rei certitudinem sigillum nostrum apposuimus huic carte. Datum anno Domini M°CC°XXX° septimo.
(Az eredeti után. Czech.)