Ego Vnicus clericus - - Arpas, de villa Keurushig recolens nouissima mea, et cogitans, quod decor huius mundi fugit uelud umbra, et nunquam in eodem statu permanet; sed sola illa, que ad Diuinum locum augmentadum conferuntur immutabilia apud Deum reseruentur, vniuersitati uestre tenore presencium duxi significandum, quod porcionem quandam in uilla Keurushig, ubi domus mea fundata est, ad duo iugera iure empticio ab antiquo a me possessa contingebat, Ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie contuli, sub testimonio domini Jacobi Archidiaconi Simigiensis et Cabani Curialis Comitis Simigiensis, et quam aliarum plurium illius patrie personarum, in perpetuum possidendam; tali tamen condicione, quod quoadusque uiuerem, in eadem permanerem sine alicuius contradiccione uel calumpnia aliqua interueniente. Nos ergo. J. Archidiaconus predicte parrochie ad rogatum predicti clerici donacioni predicte sigillum nostrum imponi fecimus, et postmodum in argumentum fidei iussimus conseruari. Datum anno ab Incarnacione Domini. M°CC°XXX° septimo. Quia Kete venditor terre predicte confessus fuit coram nobis, illa duo iugera terrarum eidem V. clerico libere uendidisse.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)