Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri... Episcopo Perusino salutem etc. devotionis tue litteras benigne recepimus, et ipsarum tenorem intelleximus diligenter. Ceterum super hiis, que continebantur in eisdem literis, cum fratribus nostris deliberatione habita diligenti, de ipsorum consilio carissimo in Christo filio nostro... Illustri Regi Ungarie dirigimus scripta nostra, obsecrantes ipsum per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, ac per sanguinem Jesu Christi, ut exurgat in adiutorium Christi sui, exurgat ad contricionem nationis prave atque perverse, que multis insultat opprobriis nomini Christiano; contra perfidum Assanum et terram suam in forti manu et extento brachio, prout decet Regalem Excellentiam se accingens. Nos enim illam ei et universis vere penitentibus et confessis, qui laborem hujusmodi in propriis personis subierint et expensis, indulgentiam elargimur, que conceditur transeuntibus in subsidium terre Sancte, ac terram ipsius Assani exponimus predicto Regi et aliis Catholicis occupandam, prout statutum est in Concilio generali. Tu vero tanquam vir prudens et providus apud eundem Regem, ut ex animo assumat negotium quasi proprium prosequens interesse, secundum datam tibi a Deo gratiam modis omnibus, quibus potes efficaciter elaborans, illud Regi prefato imponas in suorum reniam peccatorum. Quodsi predictus Rex difficultatem in hoc aliquam adhiberet, si alias ad hoc induci non possit, secure promittas ei ex parte nostra, quod nos sic procurabimus Domino faciante, quod omnino in hac parte suis desideriis satisfiet, et quod intendit licite poterit occupare ac sana conscientia retinere. Datum Laterani VI. kal. Februarii, (Pontificatus nostri) anno XI.
79(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 161. l. A pápának IV. Béla királyhoz intézett levele olvasható Fejérnél Cod. Dipl. IV. k. 1. r. 101. l.)