Gregorius Episcopus etc. Dilecto filio nobili viro Balduino, nato et heredi clare memorie P. Imperatoris Constantinapolitani, salutem etc. Miserabilem statum Imperii Constantinapolitani extremo discrimini subiacentis debita meditatione pensantes, cum fratribus nostris super hoc deliberatione habita diligenti, cum subveniendi eidem Imperio vix alia via sufficiens superesset, contra Assanum et terram suam predicari mandavimus verbum crucis. Carissimo quoque in Christo filio nostro... Illustri Regi Ungarie direximus scripta nostra, obsecrantes ipsum per Patrem et Filium, et Spiritum Sanctum, et per sanguinem Jesu Christi, ut huiusmodi negotium assumat ex animo, et contra ipsum Assanum ac terram eius in forti manu et brachio extento, prout decet Regalem Magnificentiam, se accingat, illam indulgentiam habiturus, quam habent transeuntes in subsidium terre sancte. Et ut melius et efficacius induci possit ad tantum negotium assumendum, terram dicti Assani, que tota heretica pravitate infecta dicitur et repleta, predicto Regi et aliis catholicis exposuimus occupandam. Quia vero dubitatur a multis, an idem Rex per ea, que promisimus, nisi consensus tuus accesserit, se velit exponere tot periculis et expensis, nobilitatem tuam monemus et hortamur attente, ac suademus in animi puritate, quatenus prudenter attendens, quod nisi eidem Imperio celeriter succurratur, interveniente mora vix ei valeat subveniri, et melius est ante tempus occurrere, quam remedium post causam querere vulneratam: ne succursum ipsius Imperii per te, quod absit, impediri contingat, si quid iuris ad te in terra ipsius 80Assani pertinet, in manu Romane Ecclesie, omni dilatione ac excusatione cessantibus, ponere non postponas, ut provideamus exinde, prout consideratis negotii circumstantiis utilitati et necessitati eiusdem Imperii viderimus expedire; nobis super hoc tuas patentes literas per latorem presentium omni mora postposita transmittendo. Datum Laterani VI. kal. Februarii, (Pontificatus nostri) anno XI.
(IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id m. I. köt. 160. l.)