Gregorius Episcopus etc. venerabilibus fratribus universis Episcopis per Ungariam constitutis, salutem etc. Sanctissimam Petri Sedem, quam non terrena fundavit sententia, sed illud verbu, quo constructum est celum et terra, per quod denique omnia elementa sunt condita, Jesus Christus, quam ideo supra se petram erexit ad beatissimum Apostolorum Principem inquiens: „Tu es Petrus et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam,” ut eterni templi structura mirabili munere Divine gratie in petre solditate consisteret, et illam nec humana temeritas posset appetere, nec contra illam porte inferi prevalerent; hanc itaque petre sacratissimam firmitatem Deo edificante constructam presuntione nititur nimis impia violare, quisquis potestatem eius temptat infringere, vel ab eius recedere unitate, quia cum unigenitus Dei filius eterne vite clavigero ob fervorem constantissime fidei ligandi et solvendi contulerit potestatem, ipso sibi dicente: „Quodcumque ligaveris etc.” et propter meritum ferventissime caritatis pascendas sibi commiserit oves suas dicendo: „Simon Johannis diligis me plus hiis, pasce oves meas;” qui eum non receperint in pastorem, ab ipsius censentur ovibus 81alieni. Tales namque sunt heretici et scismatici, qui a tanto pastore pasci renuunt, et eius vicario non intendunt, perfidiores Judeis, et crudeliores paganis. Nam Judei semel Dominum crucis patibulo affixerunt, heretici vero in membris suis iugiter crucifigunt eundem, opprobriis ipsum et contumeliis lacerantes; et cum illi credant, licet sub cecitate peccati, Deum patrem omnia visibilia et invisibilia condidisse, isti a principe tenebrarum visibilia credunt esse condita et creata. Pagani quoque furebant in puniendis Christianorum corporibus et mactandis; isti fidelium animas latenter Christo subripiunt et furantur, utrumque hominem perimentes. Schismatici autem tunicam inconsutilem Jesu Christi, que divisis aliis vestibus uni cessit in sortem, ut ipsius Ecclesia figurata per tunicam, quam sicut indumentum induit, una esset, scindere moliuntur. De quorum numero perfidus est Assanus, qui ab Ecclesie unitate recedens, et de Petri ovibus esse recusans, eius pasci doctrine verbo, operationis exemplo et sacre communionis pabulo contradicit, receptat in terra sua hereticos et defensat, quibus tota terra ipsa infecta dicitur et repleta. Cum igitur dignum sit, ut sanguis eorum veniat super eos iniquitate sua velut Amorrhei populi consumanda; mandamus, quatenus singuli vestrum predicent per suas Dioceses verbum crucis, illam indulgentiam universis crucesignatis, qui laborem istum subierint et expensas, nostra concedentes auctoritate, que conceditur transeuntibus in subsidium terre sancte, ac exponentes terram eandem, prout statutum est in generali Concilio, catholicis occupandam. Datum Laterani VI. kal. Februarii (Pontificatus nostri) anno XI.
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 161. l.)