Gregorius Episcopus et dilectis filiis... de Cubis et... Sancti Joannis Abbatibus Waradiensis et Ultrasilvane Diocesium, et... Prepositio Waradiensi, salutem etc. Lacrimabilem dilectorum filiorum Abbatis Conventus Monasterii de Almas Ordinis Sancti Benedicti Ultrasilvane Diocesis, recepimus questionem, quod nobilis vir Ladislaus dictus Comes eiusdem Diocesis, abiecto Dei timore in illud hostiliter irruens, ipsis exinde non absque iniectione manuum violenta ausu sacrilego profligatis, primo quosdam Ordinis Premonstratensis Canonicos, qui bona dicti monasterii dilapidare ac consumere prodigaliter pro sue voluntatis arbitrio presumpserunt, ac denum Canonicis ipsis pro maiori parte inde recedentibus, quosdam girovagos et quosdam capellanos suos, ac alios post appellationem ad nos interpositam temeritate propria intrusit ibidem in ipsorum maximum preiudicium et gravamen, qui prefatum monasterium detinent per violentiam occupatum. Quare a nobis humiliter postulabant, ut ipsi provideremus misericorditer in hac parte. Quia vero hec, si vera sunt, conniventibus oculis pertransire nec volumus, nec debemus, mandamus, quatenus si est ita, Abbate ac monachis antedictis ad memoratum monasterium, amotis ab eo intrusis taliter si qui fuerint, plenarie restitutis et vocatis, quos videritis evocandos, audiatis, si quid remanserit questionis, et si de partium voluntate processerit, causam fine debito terminetis facientes etc. Alioquin ipsam ad nos remittatis sufficienter instructam, prefigendo partibus terminum competentem, quo per se vel procuratores idoneos nostro se conspectui representent iustam dante Domino sententiam recepture. Illos autem, quos vobis constiterit in prescriptos monachos manus iniecisse, Dei timore postposito, temeritate violenta, tamdiu etc.; donec ipsis et monasterio, in cuius iniuriam sunt que premisimus attemptata, satisfecerint competenter etc. Ceterum 83quoniam Abbas et Conventus sepefati proprium nullum habent ad huiusmodi negotium prosequendum, duobus vel tribus ex ipsis illud prosequentibus de bonis sepedicti monasterii moderatas ministrari faciatis expensas, ea que de bonis ipsius monasterii alienata inveneritis illicite ac dissipata, ad ius et proprietatem ipsius legitimam revocantes, contradictores etc. proviso, ne in terram dicti nobilis etc. Quod si non omnes etc. Datum Laterani III. Idus Februarii, (Pontificatus nostri anno XI.)
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. h. I. k. 161. l.)