Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri... Episcopo Perusino, Apostolice Sedis Legato, salutem etc. Cum carissimus in Christo filius noster... Ungarie Rex illustris, inductus forsan consilio aliquorum a nobis petierit sibi legationis officium in terra Assani committi et concedi, etiam potestatem litimandi Dioceses, instituendi Episcopos et distinguendi parrochias, necnon et terram, que Zemram nominatur, in qua dudum desolata excrevit populi multitudo, qui nondum suffuerunt cuiquam Episcopo, alicui applicandi: quia Serenitati Regie in visceribus Jesu Christi, ac per hoc negare sibi aliquatenus non valemus, quod secundum Deum cuique essemus Principum concessuri, etsi non id quod ad litteram petitur, id tamen sibi de fratrum nostorum consilio concedimus in effectu, ut videlicet possit assumere quemcunque maluerit de Archiepiscopis vel Episcopis Regni sui, qui nostra fretus auctoritate premissa de suo consilio exequatur. Ideoque mandamus, quatenus illi Archiepiscopo vel Episcopo, quem idem Rex duxerit assumendum, exequendi premissa tribuas auctoritate nostra liberam facultatem. Et quia personam, quam intendit assumere, ignoramus, inducas eundem Regem, quod illam nobis significet, ut ei super hoc nostras litteras destinemus. Datum Anagnie V. Idus Augusti, (Pontificatus nostri) anno duodecimo.
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 166. l.)