Gregorius Episcopus etc. carissimo in Christo filio... Illustri Regi Ungarie salutem etc. Cum de superni dispositione consilii ad commonitionem nostram fortitudine spiritus roboratus, contra gentem apostatricem, populum blasphemante, heriticos videlicet et scismaticos terre Assani, ac ipsum Assanum, negotium prosequendum personaliter duxeris assumendum, quia iusto iudicio celestis Imperatoris obsequiis inherentes speciali decet prerogativa gaudere, nos attendentes, quod in manu illius disponis omnia dimittere, qui tibi contulit universa, personam, Regnum et omnia bona tua, postquam te accinxeris ad hujusmodi negotium exequendum, sub protectione Beati Petri et nostra suscipimus, et presentis scripti patrocionio communimus, statuentes, ut extunc ea omnia sub speciali Apostolice Sedis et nostra defensione consistant, donec de tuo reditu vel obitu certissime cognoscatur. Nulli ergo etc. nostre protectionis et constitutionis etc. Si quis autem etc. Datum Anagnie V. (Idus) Augusti, Pontificatus nostri anno duodecimo.
In e. f. m.... Archiepiscopo Strigoniensi et... Episcopo Watiensi usque cognoscatur. Ideoque mandamus; quatenus eundem Regam non permittatis contra protectionis et constitutionis tenorem super premissis ab aliquibus indebite molestari, molestatores etc. Datum Anagnie V. Idus Augusti, (Pontificatus nostri) anno duodecimo.
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 166. l.)