Bela Dei gracia Ungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanique Rex uniuersis presentem paginam inspecturis salutem in uero salutari. Quoniam rebus iuste dispositis causisque legitime ordinatis nouercari solet obliuio, conuenit ut ea, que in ponterum conseruanda sunt, scripture congruo confirmentur testimonio. Notum sit igitur tam presentibus quam futuris, quod cum causa mota fuisset inter Vros Abbatem Sancti Martini de Pannonia et fratres eiusdem ex una parte, et jobagiones et ciuiles Posonienses, Chukar uidelicet et cognatos suos et socios eorundem ex alia super possessione Sala et terra ad quadraginta aratra sufficiente, que tempore Sanctorum Stephani et Ladizlai Regum Vag uocabatur, ut idem Abbas et fratres dicebant, sicut et postmodum in priuilegiis ipsorum iuspeximus contineri; dilecto et fideli nostro Dionisio Palatino et Comiti de Zounuc commisissemus audiendam et fine debito terminandam; idem Palatinus causam ipsam ad nostram et jobagionum nostrorum presenciam reportauit. Partibus igitur coram nobis constitutis, dicti jobagiones et ciuiles repetebant ipsam possessionem ab Abbate et fratribus eiusdem sub nomine juris castri et sui proprii, dicendo eam per Abbatem et fratres ui occupatam retineri. Ad hoc dictus Abbas et fratres eius responderunt, dictam possessionem Ecclesiam eorum a tempore Sanctorum Regum predictorum continue possedisse et in eodem instanti instrumentis autenticis Regum scilicet predictorum et aliorum Regum sibi succedencium et Judicum domine Regine 93inclite memorie et Bertholdi fratris eiusdem tunc temporis Colochensis Archiepiscopi, judicum scilicet ab Andrea pie memorie Rege patre nostro delegatorum, et arbitrorum Desiderii olim Episcopi Chanadiensis et Poth quondam Palatini et Alexandri Simigiensis Comitis ab utraque parte electorum, suam euidentissime probauerunt intencionem. Nos igitur cum nostris jobagionibus Jula Comite Judice Curie nostre, et magistro Stephano Preposito Tytiliensi et aule Regie Cancellario, Benedicto Preposito Budensi et Vicecancellario, Matheo Magistro Dapiferorum, Dionisio Magistro Agasonum, Sebus Comite et aliis quam pluribus Baronibus nostris inito consilio taliter diffinimus, quod possessio Sala et terra predicta, pro qua lis inter partes vertebatur, in ius cederet totaliter et permaneret Ecclesie supradicte sub eisdem et cum eisdem metis, sicut eciam Petrus Comes de Zulgageur et Magister Petrus Hospitalium Sancti Regis de Strigonio in litteris suis, quos nos ad inspiciendas metas predicte possessionis transmiseramus, nos certificarunt; sicut eciam ordo metarum terre eiusdem plenius in instrumentis predictis continetur. Et ut hec perpetue stabilitatis robur optineant in posterum, presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum Bude anno M.CC.XXXIX. XIII. kal. Aprilis, Regni autem nostri anno quarto.
(A szent-mártoni főapátság levéltárában őrzött eredeti után. Czech.)