Dionisius Dei gracia Palatinus et Comes de Zounuk omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Cum rebus iuste dispositis causisque legitime ordinatis nouercari solet obliuio, conuenit ut ea, que in posterum conseruanda sunt, scripture congruo confirmentur testimonio. Notum sit igitur tam presentibus quam futuris, quod cum causa mota fuisset inter Vros Abbatem Sancti Martini de Pannonia et fratres eiusdem ex una parte, et jobagiones et ciuiles Posonienses, Chukar uidelicet et cognatos suos et socios eorundem ex alia super possessione Sala et terra ad quadraginta aratra sufficiente, que tempore Sanctorum Stephani et Ladizlai Regum Vag uocabatur, ut idem Abbas et fratres dicebant, sicut et postmodum in priuilegiis eorum inspeximus contineri, et ipsa causa ad presenciam domini Regis deuenisset; ipse Rex nobis uice sua commisit audiendam et fine debito terminandam. Parte igitur utraque coram nobis constituta dicti jobagiones et ciuiles repetabant ipsam possessionem ab Abbate et fratribus eiusdem sub nomine iuris castri et sui proprii, dicendo eam per Abbatem et fratres ui occupatam retineri. Ad hoc dictus Abbas et fratres eius responderunt dictam possessionem Ecclesiam eorum a tempore Sanctorum Regum predictorum continue possedisse, et in eodem instanti instrumentis autenticis Regum scilicet predictorum et aliorum Regum sibi succedencium et judicum domine Regine inclite memorie, et Bertholdi fratris eiusdem tunc temporis Colochensis Archiepiscopi, judicum scilicet ab Andrea pie memorie Rege delegatorum, et arbitrorum Desiderii olim Episcopi Chanadiensis, et Poth quondam Palatini, et Alexandri Simigiensis Comitis ab utraque parte electorum, suam euidentissime probauerunt intencionem contra jobagiones et ciuiles Posonienses supranominatos, turpiter a sepius dicti judicis sentencia vana aufugientes presumpcione, ad nostrum iudicium a domino Rege sunt remissi. Nos igitur, licet iusticie debuissemus facere complementum, 95ad maiorem tamen cautelam parcium preceuentes, utrasque partes presencie domini Regis fecimus remitti, causam ipsam sicut nobis iussum fuerat serietenus explicantes, et instrumenta et raciones eiusdem Abbatis et fratrum exponentes. Dominus autem Rex cum suis jobagionibus; Jula Comite Judice Curie sue, et Magistro Stephano Preposito Tytiliensi et Aule Regie Cancellario, Benedicto Preposito Budensi et Vicecancellario, matheo Magistro Dapiferorum, Dionisio Magistro Agasonum, Sebus Comite et aliis quam pluribus Regni Baronibus presentibus, nobis inito consilio taliter diffiniuit. Quod possessio Sala et terra predicta, pro qua lis inter partes uertebatur, in ius cederet totaliter et permaneret Ecclesie supradicte, sub eisdem et cum eisdem metis, sicut eciam Petrus Comes de Zulgageur et magister Petrus Hospitalium Sancti Regis de Strigonio in litteris suis, quos dominus Rex ad inspiciendas metas predicte possessionis transmiserat, dominum Regem et nos certificarunt, sicut eciam ordo metarum terre eiusdem plenius in instrumentis predictis continetur. Verum quia in composicione predictorum cesserat arbitrorum, quod si que parcium facte inter eos contrairet composicioni, pene subiaceret sexaginta marcarum, et quia dicti jobagiones sopitam causam remouisse sunt inuenti, intellexeramus eos tanquam calumpniatores remansisse. Sed ad peticionem domini Regis et nostram, et aliorum quam plurium dictus Abbas et fratres et debitum eis remiserunt, et personarum condemnacionem, quam merebantur, relaxarunt. Ita tamen quod deinceps dicti jobagiones et ciuiles nichil litis aut contrarietatis super causa premissa, contra Ecclesiam Sancti Martini audeant uel presumant incitare; alias turpiter condemnarentur. Et ut ista firma et rata permaneant presentes litteras concessimus sigilli nostri patrocinio roboratas. Datum per manus Mathie nostri Notarii anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo nono.
(A szent-mártoni főapátság levéltárában őrzött eredeti után. Czech.)