Dionysius Dei gracia Palatinus, et comes de Zounuk uniuersis presens scriptum inspecturis salutem in auctore salutis. Ordinacio proborum aut disposicio racione commendabili diffinita, ne processu temporum dissolui possit in aliud per audaciam iniquorum, sed ut eodem statu duret et obseruetur inposterum, quo prius locata fuerat, equitati consentaneum est, ut scripti sancciatur patrocinio. Ad presencium ideo noticiam et posterorum presencium uolumus peruenire literarum testimonio, quod cum magna ac multa controuersia fuisset inter Albensem Ecclesiam ex una parte, et Abbatem Vriam Conuentumque eiusdem Ecclesie Sancti Martini super decimis ex altera; denique sue contencionis altercacio, licet per multos fuisset examinata processus, ad ultimum tamen totalis discordia parcium sopita fuit, et approbabili racione temperata; et villa Bagat cum tribus villis, secundum quod in litteris parcium pactualibus plenius continetur, Monasterio Sancti martini fuit statuta. Sed populi dicti, cum dura ceruice contra sui Prelati statuta sepius recalcitrassent, jussa sui domini et eorum seruicia contemnendo; idem Abbas et Conuentus compulsi sunt domino Regi et nobis conqueri de ipsis; et cum dominus Rex inter omnes alias causas Ecclesie Sancti Martini predictam causam villanorum speciali nostro commisisset iudicio terminandam, Abbate et fratribus eius, ipsisque de Bagath coram nobis constitutis, licet ipsi populi pristina sua seruicia, que Ecclesie Albensi exhibere solebant, repeterent se uelle exhibere, Abbate tamen et populis beniuole consencientibus, nostrisque assessoribus hoc idem approbantibus, statum et seruicia, simulque libertatem eorundem populorum auctoritate domini Regis in hunc modum ordinauimus: Vt annuatim pro tributo terre soluant suo Abbati sex marcas et justas decimas de omnibus rebus, sicut omnes alii Simigienses; quod eciam dominus Abbas neminem possit mittere 97de villanis dictis pro legacionibus suec Ecclesie, nisi forte propria causa eis accidente ire teneatur; de ecclesia autem Sancti Henrici ville eiusdem dictus Abbas habet, et omnes sui successores habebunt, sicut volunt, ordinandi facultatem; et de foro consimiliter; et si aliquem ex eisdem populis sine herede decedere continget, et fratres, aut proximos habuit, tam terra, quam alie res in manus eorum debeant deuenire; si autem nec fratrem, nec proximos habuit, sed filiam habuit, quarta pars pecunie sue, excepta terra, sibi debeat prouenire. Statuimus item et ordinauimus, ut iidem populi in renouacione Abbatis debeant dare bovem dimidiam marcam valentem; in renouacione sui Comitis vnum fertonem. Tenentur eciam dominum Abbatem semel in anno recipere, et delicias eidem de suis, prout poterunt, honestius exhibere. Et ne populi dicti contra debitum preordinatum spontanea voluntate susceptum contraire possint, nec Abbas dictus super id eos queat aggrauare, ad perpetuam rei memoriam presentes concessimus litteras sigillo nostro roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono.
(Eredetie a szentmártoni főapátság levéltárában).