Gregorius Episcopus etc. dilecto filio... Priori Provinciali Ordinis fratrum Predicatorum in Ungaria salutem etc. Quia per subsidium Imperii Romanie terre sancte succursus liyuide procuratur, oportet, ut ad illius subvencionem efficaciter intendamus. Hinc est, quod cum inimicius Dei et Ecclesie Vatacius Imperium ipsum adeo graviter prosequatur, quod plures civitates ipsius et loca funditus iam destruxit, nos attendentes, quia si Greci, qui potius, quam pagani videntur abhominari Latinos, prefatum Imperium subicere sibi possent, eiusdem terre periculum sequeretur, mandamus, quatenus per te ac alios tui ordinis fratres potentes in opere ac sermone, verbus crucis exnunc usque ad triennium in Ungarie Regno proponens, vota crucesignatorum et aliorum, qui bellatores vel aliud congruum subsidium in prefatam terram transmittere promiserunt, dum tamen ad id consentiant, in succursum Imperii prefati commutans, ipsos et alios viros catholicos, ut eidem succurrant Imperio et ad hoc festinanter et viriliter se accingant, moneas iusta datam tibi a Deo prudentiam et inducas, eis spe firma proposita, quod dum in eodem Imperio terre predicte subveniunt, eternum a Domino premium obtinebunt. Nos enim de Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus, qui in ipsius succursum acceperint signum crucis, vel commutaverint vota sua, vel in propriis vel alienis expensis sibi succurrent, seu de bonis suis congruum subsidium destinabunt ullum, 105iuxta quantitatem subsidii et devotionis affectum concedimus veniam peccatorum, ac ea ipsos immunitate gaudere volumus, que talibus succerrentibus terre sancte in generali Concilio conceduntur. Datum Laterani X. kal. Aprilis, (Pontificatus nostri) anno XIV.
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 175. l.)