Gregorius Episcopus etc. carissimo in Christo filio... Illlustri Regi Ungarie salutem etc. Dux exercitus Domini Moyses, iudicia De coram Israhele proponens, ad locum, quem elegit Dominus, et sacerdotem Levitici generis in causis ambiguis recurri precepit: huiusmodi autem in Christum translato sacerdotio, eius Vicarius, Romanus Pontifex Petrique successor, multo maiorem, quam legis veteris sacerdos, obtinens potestatem, delatas ad ipsum a finibus terre consultationes et iurgia, sic sue sententie diffinicione decidit, quod et presentibus litibus finis imponitur, et quid in futuris debeat servari negotiis, posteris declaratur. Porro, quia succedentium varietates temporum diversorum novitates casuum nonnunquam pariunt, que ad solvendas suorum perplexitates, nexuum multorum prudentum consilia exquisita requirunt, per Apostolicam Sedem orthodoxi patres statuerunt convocari concilia, in quibus salubri formata consilio sentantia firma dissolveret, quicquid difficultatis nodus questionis proposite contineret. Ob hoc quidem nuper considerantes, quod instantis malitia temporis negotiis diversis et arduis non solum Romanam, verum etiam universalem angit Ecclesiam; et cupientes in hiis sub ea providentia et discretione procedere, quod et ipsa negotia optatum, auctore Deo, finem suscipiant, et exinde honor Ecclesie generali, et salus populo Christiano consurgant; Serenitatem Regiam Apostolicis exoravimus litteris, 107quod usque ad festum proximum venturum Resurectionis Dominice, ad quod super hoc advocavimus concilium Prelatorum, ad nos Regales nuncios, qui nobis in hiis vice Regia salutare concilium tribuant, destinares, ut dispositio nostra tanto cunctis sit gratior, quanto Regalis consilii ac Prelatorum et Principium fuerit provida et salubri deliberatione concepta. Verum sicut pro certo intelleximus, adversarius et hostis Ecclesie Fridericus dictus Imperator, qui in diversis articulis matri Ecclesie, quibus potest, conatibus adversatur, universalis Ecclesie commodum proprium extimans detrimentum, ut auctoritatem Apostolice Sedis annichilet, ac unitatem scindat, quod absit, Ecclesie generalis, prefatum concilium nititur impediri, diversarum fraudium venena conficiens, ut conceptum tam pii desiderii propositum hiis perfusa Mater Ecclesia pariat abortivum: propter quod ipsius, qui calcaneo Ecclesie insidiari non desinit, non ignorantes astutias, ne tanta Ecclesie generalis de facili eius dolo impedita depereat, super omnibus, que ad tantum negotium exequendum expediunt, annuente Domino, providere curabimus, prout lator presentium Celsitudini Regie viva voce plenius intimabit Hinc est, quod Regalem Excellentiam rogamus attente et hortamur in Domino Jesu Christo, quatenus litteris, si quas predictus F. ad te prefati contrarias vocationi concilii dirigat, animum in aliquo penitus non inclinans, ad nos nuncios tuos usque ad supradictum festum destinare procures; ita quod ex hoc Deum tibi debitorem et Ecclesiam tuis utilitatibus obligatam constituas, ac zelari honorem universalis Ecclesie, salutem propriam et populi Christiani, ut Princeps Catholicus ad instar predecessorum tuorum aptius comproberis. Datum Laterani Idibus Octobris, (Pontificatus nostri) anno XIIII.
In e. m. Colomanno Regi Duci Sclavonie.
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 180. l.)