Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri... Archiepiscopo Strigoniensi et dilectis filiis... Abbati et... Priori de Pelis Vesprimiensis Diocesis salutem etc. Olim in causa, que inter bone memoria Primogenitum, Subdiaconum nostrum, Waradiensem Electum, et B., qui pro Waradiensi se gerit Episcopo, vertebatur, dilectum filium nostrum R. Sancti Eustachii Diaconum Cardinalem dedimus auditorem. Verum cum dictus Primogenitus viam sit universe carnis ingressus, et adeo iam fuerit in causa ipsa processum, quod iam plene possit de illa liquere, nos penitus sustinere nolentes, quod aliquis per surreptionem episcopalem obtineat dignitatem, mandamus, quatenus dictum Waradiensem peremtorie citare curetis, ut infra trium mensium spatium per se, vel per procuratorem idoneum et paratum procuratori constituto a nobis ad hujusmodi negotium prosequendum in expensis necessariis congrue providere, nostre se conspectui representet, iudicii actore Domino sententiam recepturus: alioquin nos ex tunc secundum Deum procedemus in causa, quantum de iure fuerit procedendum. Alexandrum vero et Johannem Canonicos Waradienses, prosecutores hujusmodi negotii, qui ad beneficia sua, quibus per eundem Waradiensem extiterant spoliati, de mandato nostro restituti fuerant, licet corporalem possessionem ipsorum non potuerint adipisci, in hujusmodi possessionem inducatis et defendatis inductos, de perceptis ex illis fructibus et aliis subtractis sibi proventibus eis impendi satisfactionem debitam facientes, provisuri attentius, ne sub dubio litis eventu bona Waradiensis Ecclesie dilapidari valeant vel consumi. Contradictores etc. invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii secularis. Quod si non omnes etc. Datum Laterani XVII. kal. Decembris, (Pontificatus nostri) anno XIIII.
(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 177. l.)