Glorioso domino suo Conrado, divi Augusti Federici Serenissimi Imperatoris Romanorum filio in Regem Romanorum electo Fridericus Dei gracia Dux Austrie, et Styrensis, et dominus Carniolensis cum devocione sincera promptitudinem serviendi. Universorum domino Jesu Christo, qui suos fideles multipliciter examinat in affectu, grates exsolvimus quas valemus, qui vobis et universis Principibus tribuit intellectum, quod pro defensione nominis crucifixi et honoris Imperii accincti estis feliciter et potenter. Et quia de statu et processu, nec non et actibus Tartarorum, per quos Regnum Hungarum versus partes Boemie ascendendo per Danubium est depastum, et in desolacionem transisse dinoscitur generalem, vestra desiderat sinceritas edoceri universa, que predictorum rabies subito et nequiter circa limites nostre terre perpetravit, infra quos sunt tantum ad momentum temporis demorati, eo quod nostram presenciam, que vicina fuerat formidarent, occisis tantum centum personis humilibus, ex ipsisque trecentis per nostros vel amplius interfectis, scribimus ut petistis. De statu vero Regni Hungarici et Regum, quorum est exterminium et eiectio manifesta, nec non de singulis, que Rex Boemie sustinuit per Tartarorum rabiem et insultus, per ipsos Principes, qui huiusmodi turbinio intemperiem sunt experti, poteritis lucidius informari, quam modo nos perpessa et illata eisdem plenius exponere possimus et enarrare. Super processu vero vestro et milicie vestre per vos congregate, ex maturitate nostri consilii vestre Serenitati duximus consulendum, at pre omnibus victualibus et balistariis premuniti descensum vestrum, assumptis tantum Bawaris, Franconibus, Swewis et militibus Reni, sine lesione terre nostre, que est multimode devastata, ita eciam, quod non possit venientibus habundanter necessaria ministrare, per industriam tamen nostram offeret, quod potest, commode preparetis. Alios Principes 137per destruetum Regnum Boemie, Saxones, Misnenses, Turingenses descendere facientes, ut postmodum universis pariter congregatis non solum limites Imperii, verum eciam partem Hungarie, cum eorum ibi recepcio, Tartarorum videlicet, esset Imperio plurimum honerosa, eo quod municiones ibidem plurimas erigant in instanti, nobis cooperantibus simus accincti defendere, certi quod tanta est infidelium Tartarorum potencia et fortitudo, ut sumus experiencia personali experti, cum circa ipsos essemus in Hungaria constituti conflictu habito cum eisdem, et ut nobis recedentibus, devictis qui presentes fuerant, illa vice Regnum et Rex Hungarorum sunt experti, quod expedit omni virtute contra ipsos et ingenio premuniri, mittendo solempnes nuncios atque scripta Francie, Hispanie et Anglie Regibus et ceteris nobilibus universis, qui censentur nomine christiano, ut saltem sic huiusmodi turbini resistatur per ipsorum presenciam corporalem. Timemus itaque propter vicinitatem eorundem, que ad duas dictas est a limitibus terre nostre, ut per insultus terre nostre inferant cottidie gravamina et jacturas, eo quod simul omnis eorum potestas et in unum esse dinoscitur, que hactenus per diversa Regna dispersa fuerat, congregata. Denique tantis sciat ipsos vestra Serenitas divitiis habundare occasione quadraginta Regnorum, que per ipsos exterminium sunt experta, quod per interitum eorundem viginti Regna exaltari possunt divitiis et honore. Nuncium eciam nostru, quem ad vestram personam destinamus, nobis remitti petimus festinanter, ut de vestro per ipsum processu plenius expedito, collectionem nostram et occursum vobis honorabilem preparemus. Nostre itaque est intencionis vestre Serenitati talia hoc necessitatis tempore obsequia exhibere, per que ad universa, que nobis expediunt, versa nobis vice sitis expositi et parati. Datum Wiene Idus Junii (1241).
(Hormayr után, Goldene Chronik von Hohenschwangau. München 1842 II. oszt. 65. l. Czech.)