Nos V(rias) Dei gracia Abbas (et) humile ac deuotum vniuersum Capitulum Monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie vniuersis Christi fidelibus salutem in eo, qui est salus et Rector omnium. Vniuersitati vestre tenore presencium duximus declarandum, quod cum nostras terras et iura earundem in Sala super Wag existencium indebite et inordinate uidissemus occupari, et precium condignum iuris ordine nobis et Ecclesie nostre non persoluere (így) a nostris populis ibidem degentibus; nos vero quorundum virorum adiuti consilio dictarum terrarum commodum in alium commutaveramus statum. Qui dicti populi inter se anima duertentes et pacis colloquio ad memoriam redeuntes temporis interuallo, prout decet filios ad matrum vbera recurrentes, precibus communiter nostris auribus intonuerunt, ut cum eis secundum tempus pristinum misericorditer ageremus. Qui nos eorum precibus et peticionibus annuentes misericordia moti, vt non dispergerentur, ymo pocius multiplicarentur, cum eisdem talem fecimus eonuencionem, ut de singulis iugeribus nobis singula pondera persoluerent cum iugerum mensura, qua mensurantur iugera terrarum domini Regis in eadem patria existencium. Tempora autem solucionum sunt hec; primo a Natiuitate Beate Marie vsque ad festum Sancti Michaelis; secundo a festo Sancti Andree ad Natiuitatem Domini ex integro persoluantur. De solucione autem decimarum pariter nobiscum disposuerunt, quod sicuti decime domino Archiepiscopo persoluuntur, eodem modo ipsi nobis deinceps persoluent. Ista tamen conuencio sic est ordinata et firmata, ut ipsi aliquid aliud nobis amplius preter ista soluere non tenerentur, verbi gracia neque officia nostri descensus. Sed vt plenius imposterum memorie commendemus, nichil penitus tenentur soluere, nisi quod ex eorum benevolencia ministrauerint. Et vt hoc scriptum per temporis cursum robur obtineat, sigilli nostri munimine atque 143Capituli iussimus roborari. Datum anno gracie M°CC°XLI°; presentibus T. Priore, Custode Sebastiano, Clauigero Blasio et Notario fratre Kiliano.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)