Bela Dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in vero saltari. Quociens ab Excellencia Regie Maiestatis Condignum postulatur, quod Regno et Corone, nec non honestati conuenire dignoscitur, Regie decet Sublimitati animo concedere libenti et petencium desideriis congruum impertiri suffragium; maxime hijs quibus extuat devocio et iura Regni continuo conseruantur. Hinc est, quod ad uniuersorum noticiam presencium serie volumus peruenire, quod cum nos accessimus ad maritimam, ordinantes ibi leges et statuta nostrarum quam plurimarum ciuitatum, accessit ad nos venerabilis pater Samson de Nona una cum populo et uniuersitate eiusdem ciuitatis deuote, et humiliter postularunt, ut territorium, communitatem, confines et districtum eidem ciuitati iure proprio pertinentem metis designaremus debitis, ne in processu quocunque futuri temporis per aliquos vicinos ipsius occupari possint vel usurpari contra voluntatem et iusticiam ciuitatis et ciuium premissorum. Nos itaque - - - mandantes nostrum dilectum et fidelem Joachimum Banum tocius Sclauonie cum pluribus aliis nostris Baronibus ad pronidendum de metis et pertinenciis iam dicte ciuitatis; qui ad nos reuertentes cum testimonio plurimorum Prelatorum et aliorum uirorum fide dignorum tales metas et confines dicte ciuitatis nostris auribus reserarunt; videlicet: Imprimis incipit a capite cujusdam insule vocate Wyr, et deinde per litus maris ad Sanctum Andream prope dictam civitatem, et deinde in quemdam locum protensum in mare, qui dicitur Drugozay, et deinde in Dykla, et deinde ad locum, qui dicitur crux parva, et deinde in quamdam paludem que dicitur Ognakowblato, et deinde per medium ipsius paludis tendit ad partem australem ad metas cujusdam possessionis uocata Bresyane, et deinde directe tendit in quemdam riuum, qui dicitur potok, et deinde per ipsum riuum versus partem australem, secundum cursum ipsius riui in quoddam nemus dictum Jablan, et deinde directe per quandam vallem versus austrum, que dicitur vallis Budyzlay, tendit vsque in Zitniza, et deinde versus boream usque in Kazina gorica, et deinde ad quandam quercum que dicitur quercus lupi, et deinde in austrum ad vocatas quinque vias, et deinde uersus boream ad vallem Koruganiza, et deinde ad locum, qui dicitur Badan, et deinde ad quamdam vallem, que dicitur Weprinna, et deinde ad lapidem, qui est apud mare, super quem sancta crux est desculpta, et ibi terminatur; excepta tamen possessione castri Lubey, que est Hospitalis Sancti Johannis. Item pascua dicte ciuitati pertinencia in magno monte sunt, qui est super mare, incipiendo a loci, qui dicitur Tribang versus occidentem usque in locum, qui dicitur Ecus, et usque ad cacumen dicti montis. Ut igitur ciuitas None et ciues immunes et inoffensi perpetuo permaneant predictis suis iuribus gaudentes in pace; et ne ullo processu subsequentis temporis distincciones predicte per quemcunque valeant retractari, presens priuilegium nostri sigilli caractere studiose communitum ob perpetui roburis firmitatem ipsis graciose duximus concedendum. Anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo tercio, anno autem Regni nostri octauo.
Jegyzet. Ezen privilegium megerősíttetett V. István királytól 1272, és a velenczei kormánytól 1309. V. István privilegiumának eredetie őriztetik a bécsi cs. k. titkos levéltárban; az okmányok másolata pedig olvasható a „Copia de Commemoriali” czímű velenczei statuskönyvben V. k. 197-199. ll. V. ö. Fejért, Cod. Dipl. VII. k. 5. r. 166. és 267. ll.