Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Comanieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Grata fidelitatis obsequia, que virtutum obtinent prerogatiuam, quando exhibentur, tanto magis premiis gracioribus sunt prosequenda; et ipsa specialiter, que Regibus et Principibus impenduntur speciali debent recompensari fauore, ut affectus et feruor obsequencium oportunum continuum suscipiat incrementum. Ad vniversorum igitur noticiam harum serie volumus peruenire, quod cum innumerabilis multitudo rabide gentis Tartarice propter humani generis sordidum (így!) scelerum commissiones ex affluenti indignacione terrestrium machinarum et omnium conditoris per climita Regni nostri affligendo scuere perfusa fuisset, et nos vna cum fidis primatibus ipsius Regni nostri atque nobilibus extra ipsam nostram monarchiam vsque ad littora pontus dire persequendo ad quandam insulam maritimam potenter impulendo coercisent, de quavi extrahere satagendo pernaufragium in nos irruere connassent; vbi in conflictu certaminis inter nostrates et ipsos vltores inimicos diucius seruato nostrorum funera corruencium more Rachelis ingule plangebamus; pater tandem ineffabilium misericordiarum et pie consolacionis exercituumque dominus, qui cunctos in se sperantes eciam tempore elisionis non desinit opitulando subleuare, iam nobis precipitibus sue dextere virtutem porrigere dignatus est - - ad refulcendum nos et corroborandum ex vndique affluente nacionum diversarum gente nostre persone saluberrima pro tutella ad nos - - - - inter cunctos viri sagaces omni fidelitatis nitore et probitatis decore fecundi fideles nostri Pagensis ciuitatis et insule ciues ac incole inter ceteros nonnullos insularum habitaculo congaudentes armis bellicis premuniti et audacia virili suffulti in eorum nauibus ipsos vtpote hostes iam celerrime 150versus nos nostram in offensam equoris per ampnem natantes nostro in aspectu vallantes aggrederunt, eosdemque cerebrarum telarum missionibus feriendo ac lancearum et aliorum instrumentorum ad id aptorum generibus ictibus sauciendo insule ab introitu oporimendo compescere fecerunt, et sic strage necis fere omnibus domolitis atque suffocatis pristine saluti et libertati ex ipsorum merito laudis preconio attollendis gestis felici victoria gaudentes diuinitus sumus restituti. In quo certaminis prelio multi ex ipsis nostris fidelibus corruere, alii vero stigmata letalia et grauia sustulere pro nostri honoris exaltacione solique Regalis, - - - iam precipiti subleuando sane prohibente. Porro donec in ipsa insula profugi moraremur iidem nostri fideles Pagenses, ciuitatis et insule vniuersalis communitas, non coacti, sed gratanter et letanter cuncta eorum bona porro donaria vari et victualia copiosamque frequenciam ministracionum, insuper et non modicam quantitatem thesauri ac pecunie pro acquirendis stipendariis armigeris, expedicionibusque ceteris iuxta commodum et honorem nostre Celsitudinis nobis offerre studuerunt. Quorum laudabilium obsequiorum eorum ob merita volentes ipsos Regalis doni patrocinio clementer intueri, ipsam ciuitatem et insulam Pagi vocatam totalem ac integram ac sine excepcione et interuallo qualicunque sub terminis et confinibus, quos mare vallans conclusiue giro suo ambit et concludit cum vniuersis suis vtilitatibus et pertinentiis prenominatis ciuibus Pagensis ciuitatis et eorum vniuersitati ipsorumue heredibus et posteritatum cunctis successoribus de beneplacito serenissime domine Marie consortis nostre charissime nec non Prelatorum et Baronum nostrorum consilio prematuro dedimus et donauimus, imo damus, donamus et in sempiternum conferimus possidendam, tenendam atque habendam, ita et tali modo, vt in eadem et de eisdem frui et gaudere eo iure, modo et ordine, ac omnibus illis vigoribus et nobilium libertatum prerogatiuis ac honoribus et graciis specialibus atque solempnibus debeant atque possint, quibus ab antiquo tempore potiti sunt, et prout ceteri vrbani sincero nobilitatis titulo in vrbibus liberis atque nobilibus nostris, videlicet in ipso Regno nostro Dalmacie existentibus frui et gaudere perhibentur; ipsaque vrbs Pagi vocata, ac ciues et habitores eius hinc iugiter et in 151sempiternum sint et esse debeant solummodo Regalis Celsitudinis iurisdiccioni et serenitati speciali et nemini alteri pertinentes, obedientes et subiecti; nec per nos aut quoscunque successores nostros Reges Hungarie cuipiam seu quibuscunque arendari, donari, obligari seu aliqualiter in perpetuam hereditatem donari et ascribi vel pro honore temporali tradi seu dicioni quorumcunque subiici et a iurisdiccione Regali possint alienari; pro cunctorumque et singulorum et his seriptis contentorum inniolabili obseruacione vniuersos nostros successores Reges Hungarie sub Diuine Maiestatis obediencia et benediccione in virtuteque parentali eiusque honoris adempcione obsecramus, ne in aliquo eorum articulo, puncto vel maiori (így!) contemnerentur, preuaricarentur vel ad iustanciam quorumcunque incassum aut frustra redigerentur; quin imo firma atque rata cunctis temporibus futuris pariter et non transgressa obseruentur. Vt igitur hec nostra donacio et liberalitatum atque graciarum prescriptarum prerogatiua robur sibi semper obtineat firmitatis, presentes litteras concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Smaragdi Aibensis Prepositi aule nostre Vice-Cancellarii, anno Dominice Incarnacionis M°CC°XLIIII. tercio kalendas Aprilis Regni autem nostri anno nono.
(Ezen okmányt annak hiteles másából írtam le Págó városában 1843-ban.)