Bela Dei gracia Hungarie etc. Rex etc. quod accedens ad nostram presenciam fidelis noster Stephco filius Roberti super quadam terra sua nomine Wstichereucz, quam empcionis iure se possidere dicebat, petiit a nobis caucionis perpetue munimentum. Ceterum volentes de circumstanciis eiusdem terre cerciorari, dilectum et fidelem nostrum Nicolaum Prepositum Agriensem ad inspiciendas metas eiusdem terre transmisimus et ad inquirendum diligenter, quo iure terra eadem ad ipsum pertinere noscatur. Qui ad maiorem cautelam petitos a fidelibus nostris Dionysio Bano et Duce tocius Slavonie quendam hominem fide dignum nomine Lodvey de genere Aga Comitis, et a Capitulo Zagrabiensi quendam Canonicum nomine Gregorium in testimonium duxit secum, cum 154quibus pariter procedens cognita plenius veritate tam a vicinis et commetaneis, quam ab aliis earundem parcium nobilibus, nec non ab ipsis venditoribus eiusdem terre, quorum fuit hereditaria, ipsam dicti Stephconis esse empticiam affirmans, metas eiusdem et omnes circumstancias, et nomina venditorum, cidelicet Martun, Martunus et Pouse filiorum Dragus de Blina nobilium seruiencium nostrorum, qui vigintiocto marcas, quibus eandem terram sibi vendiderant, se plene recepisse sunt confessi, suis nobis litteris destinauit, quod et viva voce postmodum roboravit. Cuius mete hoc ordine distinguuntur etc. Nos igitur terram eandem presente Damaso villico de Stybicz, vicino et commettaneo et non contradicente, sepedicto Stephconi et suis heredibus heredumque successoribus, presentibus Regie authoritatis litteris confirmauimus; eas in perpetuam huius rei memoriam, ne videlicet idem Stephco vel sua posteritas temporum curriculo super eadem terra per quempiam valeant indebite molestari, duplicis sigilli nostri munimine iure perpetuo roborando. Datum anno Domini M°DD°XL°IIII°., VII. Idus Novembris; Regni autem nostri anno nono.
(XVI. századi hiteles átiratból.)