Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei... Illustri Regi Vngarie salutem et Apostolicam benedictionem. Significantibus dilectis filiis Abbate et Conuentu Monasterii Sancti Martini de Pannonia Ordinos Sancti Benedicti nos noueris accepisse, quod quondam Walferus Comes, quadam ecclesia in monte Quizin munitione apto sed in loco inhabitabili et deserto constructa, locum ipsum cum predicta ecclesia de assensu inclite recordationis... Regis Vngarie proaui tui. Episcopi Diocesani et nobilium Vngarie monasteri predicto concessit, in qua ecclesia iuxta ipsius Comitis desiderium Conuentus extitit institutus, et tres in ea fuerunt per tempora in Abbates promoti. Postea dum vero clare memorie... Rex Vngarie auus tuus prefatam ecclesiam amotis inde personis ibidem Domino famulantibus pro munitione recepit promittens, quod locum alium aptiorem ad ecclesiam construendam et plura etiam in possessionibus et bonis aliis, quam eadem habebat Ecclesia, in recompensationem ipsius donaret Monasterio supradicto. Quod nec idem morte preuentus, nec clare memorie... Rex Vngarie pater tuus executioni mandarunt. Cum igitur Rex Regum et dominus dominantium ad hoc ad Regni solium misericorditer te sublimauit, ut Ecclesias et loca religiosa Regni tui foueres ac Regie munificentie beneficiis debeas augmentare, Serenitatem tuam rogamus, monemus attente et hortamur, quatenus monasterium antedictum ob reuerentiam Apostolice Sedis et nostram habens propensius commendatum, in compensationem congruam pro promissis iuxta promissionem predicti aui eisdem Abbati et Conuentui precum nostrarum optentu exhibeas liberaliter et benigne, quod rogamus taliter impleturum, quod a Deo, qui nullum irremuneratum relinquit, eterne retributionis premium 159consequi merearis, et nos Celsitudinem Regiam dignis in Domino laudibus commendare possimus. Datum Lugduni XV. kal. Januarri Pontificatus nostri anno secundo.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)