Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabilibus fratribus... Strigoniensi et... Colocensi Archiepiscopis salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecti filii... Abbas et Conventus monasterii Sancti Martini de Pannonia sua nobis petitione monstrarunt, quod karissimus in Christo filius noster... Illustris Rex Vngarie eisdem quasdam villas Billam, Gunyu et Vduorch, quas clare memorie Andreas pater eius in dedicatione ecclesie dicti Monasterii eis contulit, et decimas ad eorum Monasterium pertinentes contra iustitiam abstulit et ipsis restituere contradicit. Cum igitur Serenitatem Regiam deceat religiosos viros diligere ac eos in suo iure fouere, ipsum monemus, et rogamus et hortamur attente, ut, si est ita, predictas villas et decimas ob reverentiam Apostolice Sedis et nostram Abbati et conventui restituat memoratis, ita quod exinde Deum mereatur habere propositium, nosque devotionem eius dignis in Domino laudibus commendemus. Quocirca fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus dictum Regem ad id moneatis et inducere procuretis. Datum Lugduni XIII. kal. Januarii Pontificatus nostri anno secundo.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)