Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus... Archiepiscopo Strigoniensi et... Episcopo Nitriensi, et dilecto filio... Abbati de Pelis Ordinis Cisterciensium Vesprimiensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum Abbatis et Conventus Monasterii de Pannonia Ordinis Sancti Benedicti nobis extitit intimatum, quod cum ipsi contra venerabilem fratrem nostrum Episcopum et Capitulum Vesprimiense super Ecclesiam Sancti Saluatoris de Tordh Vesprimiensis Diocesis ad eorum monasterium pertinente ad certos iudices Apostolicas litteras impetrassent, quorum nomina monachus eiusdem monasterii, quem ijdem Abbas et Conventus pro suis negotiis ad Sedem Apostolicam destinarunt, se ignorare dicebat, cum litteris, in quibus nomina continebantur eorum, et aliis rebus suis fuerit veniendo ad Sedem Apostolicam, sicut asserit, spoliatus; et cum diutius coram eis in causa fuisset littererum ipsarum auctoritate processum, quia dicti iudices fuerunt a Tartaris interfecti, causa ipsa non potuit fine debito terminari. Quocirca discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, in causa ipsa dictorum iudicum legitimo servato processu, ratione previa procedatis iuxta priorum continentiam litterarum. Quodsi non omnes his exequendis poteritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Lugduni XIII. kalendas Januarii Pontificatus nostri anno secundo.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)