Innocentius Episcopus etc. dilecto filio... Archidiacono Budrugiensi Colocensis Diocesis salutem etc. Probitatis tue merita nos inducunt, ut personam tuam specialis favore gratie prosequamur. Tuis ita supplicationibus inclinati auctoritate tibi presentium indulgemus, ut cum Archidiaconatus tui redditus propter Tartarorum servitiem sint adeo diminuti, quod ex eis nequeas sustentari, recipere valeas unicum aliud beneficium, etiamsi curam habeat animarum annexam, si tibi canonice offeratur, et una cum Archidiaconatu predicto libere retinere, constitutione generalis Concilii non obstante; ita quod in Archidiaconatu iam dicto personaliter, et in beneficio per vicarium ydoneum studeas deservire. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Si quis autem etc. Datum Lugduni XII. kal. Januarii Pontificatus nostri anno secundo.
(IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 191. l.)